{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Confessio 8","citation":"Patricius, Confessio 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/8.md","author":{"name":"Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius"},"work":{"title":"Confessio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"VIII. Et post triduum terram cepimus, et viginti octo dies per desertum iter fecimus, et cibus defuit illis, et fames invaluit super eos. Et alia die coepit gubernator mihi dicere: Quid, Christiane, dicis: Deus tuus magnus et omnipotens est? Quare ergo Don potes pro nobis orare, quia nos fame periclitamur? Difficile est enim ut aliquem hominem unquam videamus. Ego enim evidenter dixi illis: Convertimini ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum nostrum, quia nihil est illi impossibile, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram, usque dum satiamini: quia ubique abundat illi. Et adjuvante Deo, ita factum est. Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit: et multos ex illis interfecerunt, et ihi duas noctes manserunt bene refecli; a et carne eorum relevati sunt, quia multi ex illis defecerunt, et secus viam semivivi derelicti sunt. Et post hæc summas gratias egerunt Deo, et ego honorificatus sum sub oculis eorum.","prev":{"citation":"Confessio 7","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/7"},"next":{"citation":"Confessio 9","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/9"},"credit":{"text":"Patricius, Confessio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp872/tmp872/tmp872.tmp872.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}