{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de epochis 127","citation":"Paul Crusius, Liber de epochis 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/127.md","author":{"name":"Paul Crusius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius"},"work":{"title":"Liber de epochis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"anni, à Iohanne baptismum acceperit, nihil refert, modò primum pascha reuelati Christi ponatur in annum uitae ipsius tricesimum pri mum. Sed in eo diuersitas consistit, quod ueteres tantum tria paschata ex Euange lista lohanne, à baptismo Christi, usque ad mortem eius numerarunt: ideoque non pius 32. annis cum quadrante eum in ter ra uitam egisse tradiderunt: cum tamen nostrae aetatis homines 4. paschata, ex eodem Euangelista monstrent, & Christum in carne uixisse annis 33 1/2. sentiant. ut sic unius anni errorem intercedere ne cesse sit. Quod uerò post reuelationem Christi, quatuor paschata usque ad ipsius crucifixionem peracta sint, hoc modo probatur. Nam post colloquium cum Sama ritana muliere, Ioh. 4. ait discipulis suis: non ne uos dicitis quod adhuc 4. menses sunt, & messis uenit, &c. Certum est autem è sacris literis, messem in terra Ca naan inchoatam esse post oblationem ma nipuli, quę fiebat postridie paschatis, cir ca medium, aut finem Aprilis, iuxta menses ciuiles Romanorum. Si ergo ab hoc tempore, 4. menses retrò numeramus, deducimur ad mensem Decembrem, in quo zed by Google Dig quo Christus cum muliere ista sermonem habuit, anno aetatis suae tricesimo primo, ad finem currente: iamdudum expleto, non solum primo paschate, quod describitur Ioh. 2. cap. sed etiam transactis festis Pentecostes & Tabernaculorum, quae inciderunt in istum 31. aneum uitae Christi in terris. Post illud colloquium Christi cum Samaritana erat dies festus Iudaeorum, & ascendit Iesus Hierosolymam, ubi sanauit aegrotum, qui annis 38. ad probaticam piscinam Bethesda nomine, decubuerat. Ioh. 5.","prev":{"citation":"Liber de epochis 126","label":"DE EPOCHA TEMPLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/126"},"next":{"citation":"Liber de epochis 128","label":"DE EPOCHA TEMPLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/128"},"credit":{"text":"Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis","quality":"ocr"}}