{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de epochis 13","citation":"Paul Crusius, Liber de epochis 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/13.md","author":{"name":"Paul Crusius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius"},"work":{"title":"Liber de epochis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Anni huius Epochae sunt Aegyptij, similes prioribus, in epocha Nabonassari de scriptis: uocanturque à Censorino etiam anni Philippi, à Philippo Aridaeo, Alexandri Magni fratre, qui post obitum ipsius Alexandri gubernacula Regni Ma cedoniae suscepit. Neque collatio eorum ad Iulianos, quicquam differt ab ea forma, quae prius in Epocha Nabonassari tradita est: ut singulari exemplo nihil opus esse uideatur. Hîc obiter notandum est, initia Epocharum ex historijs colligi, quantum ad annos rerum gestarum attinet. Dies uero & horas incipientis Epochae, accommodari principio anni, qui est in usu publico, apud eam gentem, quae ista epocha frequenter utitur. Exempli gratia, Hipparchus, Ptolemaeus, & alij complu res Mathematici, obseruationes suas, iu xta morem scholae Alexandrinae descripserunt, in diebus annorum Aegyptiorum, qui numerati sunt à morte Alexandri Magni. Ponunt ergo mortem Alexandri, non in eum diem; quo historiae testantur Alexandrum obijsse, sed in principium anni secundum Aegyptios: hoc est in meridiem primi diei mensis Thoth. cui respondisset eo tempore, 12 Nouembris, si fuisset in usu annus Iulianus. At Plutarchus refert, Alexandrum è uiuis excessisse 4. desinentis δαιοίου, secundum Macedones, cui in anno 356.","prev":{"citation":"Liber de epochis 12-2","label":"DE EPOCHA MORTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/12-2"},"next":{"citation":"Liber de epochis 14","label":"DE EPOCHA MORTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/14"},"credit":{"text":"Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis","quality":"ocr"}}