{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de epochis 140","citation":"Paul Crusius, Liber de epochis 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/140.md","author":{"name":"Paul Crusius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius"},"work":{"title":"Liber de epochis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Quo autem anno haec constitutio primùm coeperit ignoro, hoc unum constat è scriptis Irenaei, tempore Xysti (qui annis 18. post obitum Ioan. Apostoli, Ecclesiae Romanae gubernationem accepit) hunc morem festi paschalis, apud Romanos in usu fuisse. Vt ergo certam & expeditam huius festi calculationem in promptu haberent, opus fuit peculiari canone, per quem, singulorum annorum paschata colligerentur. Eius formam è Beutheri fastis ob oculos ponere placuit, propter antiquas historias, quae Nicaenum concilium praecesserunt. In ipsa uerò congregatione patrum, exposita regula fidei, naec etiam quaestio, de paschate, agitata est. ac statuerunt Ecclesię orientales unanimiter, ut ipsi quoque pascha Dominico die obseruarent. Eodem tempore emen datus est Cyclus Paschalis, iuxta eum modum, quem hodie in Ecclesia retinemus. quamuis nec ipse per omnia respondet antiquorum sententiae, cùm non rarò, pascha nostrum, sequatur Iudaicum pascha, integro mense. Quemadmodum hoc ipso anno, qui est à natiuitate Christi (secundùm Dionysium) 1565. pascha Iudaicum in 17. Martij diem cadit, feria septima. Christianorum uerò pascha, 22.","prev":{"citation":"Liber de epochis 139","label":"DE EPOCHA TEMPLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/139"},"next":{"citation":"Liber de epochis 141","label":"DE EPOCHA TEMPLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/141"},"credit":{"text":"Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis","quality":"ocr"}}