{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de epochis 145","citation":"Paul Crusius, Liber de epochis 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/145.md","author":{"name":"Paul Crusius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius"},"work":{"title":"Liber de epochis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"Quia uerò non satis uirium habere uidebatur, primo cum Lon gobardis aliquandiu pacem coluit, eisque author fuit, ut Exarchatum Rauennensem imperio eriperent: deinde cum his quoque, non satis fidere auderet, Francorum amicitiam quaesiuit. Erat eo tempo re Carolus Martellus maior dominus apud Francos, belli gloria ualdè celebris. Hunc Papa in suas partes pertraxit, & filium eius Pipinum, excluso legitimo regni hęrede Hilderico, in regem FrancoPipinus uicissim rum inungi curauit. Exarchatum Ragratificatus Pontifici uennatem Longobardis ereptum, Papę dono dedit. Postea filius ipsius Carolus Magnus, Francorum & Germanorum tex, uicto ultimo Longobardorum rege Desiderio, non modò probauit patris donationem, sed etiam patrimonium istud Petri magna accessione locupletauit. Hoc modo Ecclesia Romana, in polyticum statum conuersa: Papa dominus Italiae factus est. Non multò post, Carolus ad urbem ueniens, componendi cuiusdam dissidij gratia, inter Papam & aduersarios ipsius, praeter expectationem à Papa coronatur in Imperatorem. 8. Cal. Ianuarij. incipiente 9. Indictione, anno 4. Irenes Imperatricis Orientis. Id congruit ad initium anni 801.","prev":{"citation":"Liber de epochis 144","label":"DE EPOCHA IMPERII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/144"},"next":{"citation":"Liber de epochis 146","label":"DE EPOCHA IMPERII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/146"},"credit":{"text":"Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis","quality":"ocr"}}