{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de epochis 97","citation":"Paul Crusius, Liber de epochis 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/97.md","author":{"name":"Paul Crusius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius"},"work":{"title":"Liber de epochis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"die migrationis ex Aegypto, id est, mense Siuan (secundùm Hebraeos) nos quoque uocationem Abra hae in eundem mensem, anno ętatis ipsius currente 75. collocare oportebat: ut inter promissionem & lege, 430. anni exactè continerentur. Sed quia in alio loco scripturae, ijdem 430. anni, tempore migrationis Aegyptiacae, hoc est, mense Nisan (secundùm Hebraeos) completi esse dicuntur, initium eorum ab aequinoctio uerno accipiemus. Annum autem repromissionis, (ut uocant) hoc modò inuestigabimus. Arphachsad, primogenitus Semi. (iuxta Berosum) natus est biennio post diluuium, Gen. II. Vel, ut grae ca biblia habent, anno secundo, post aquarum inundationem: hoc est, comple tis ab exordio mundi annis 1657. Iam inter natiuitatem Arphachsad & Abrahae, anni intercesserunt (secundùm scripturam) 290. quibus adde 74. annos aetatis Abrahami, cum dimidia parte septuage simi quinti anni, à quo à Deo uocatus, promissionem accepit. Nam à principio ueteris anni, secundum Hebraeos, id est, à mense Thisri, usque ad mensem Nisan, cui principium uocationis Abrahae accommodauimus, medietas anni elapsa est. Ita colliguntur in summa 2021 1/2. anni, quibus uocatio Abrahae sequitur initium orbis conditi.","prev":{"citation":"Liber de epochis 96","label":"DE EPOCHA ORBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/96"},"next":{"citation":"Liber de epochis 98","label":"DE EPOCHA ORBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/98"},"credit":{"text":"Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis","quality":"ocr"}}