{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.4.1-42","citation":"Paul Fleming, Poemata 1.4.1-42","ref":"1.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/1.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/1.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/1.4.1.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":297,"text":"Splene magis, num bile agitor? Sic fervere totus\noccipio, calor et tremulos percursitat artus,\net tamen in medio cogor ridere furore.\nRideo, ridebis mecum, quicumque cerebrum\nnon in calce geris. Sed et indignabere mecum\nstercoreo genio vervecum de grege Bruti\naut potius miserebere, si liceat misereri.\nSed quid enim multa te ambage moror? Mihi verba\npraepediunt calamum, in saturam iurata petulcam.\nAudi! - Sunt quidam, pepo quis pro corde vacans est\nscrutaque pro cerebris et pro ratione Midae vox,\net tamen usque volunt, titulo ceu, sic quoque reipsa\nesse magis, quam tres, cum tres horum asinorum\nnon faciant unum aurito cum bregmate mulum.\nHos ni delectat mea Clio, ut quae nimis Osce\nac Volsce et casca cum matre Euandri loquatur -\nquod mirans potius, quam noscens Marculus oncet -\nverbaque de priscis emendicata tabellis\nme proferre ferunt, ad quae quidem opus retegenda\nsit Nomenclatore Junii seu filo Ariadnes.\nVix unos licito delumbo pectine versus,\namodo stentoreo ructat pulmone Baraenus\nistud herile sacrum: Procul antiquarius esto!\nQuid sibi cum priscis vult ista vacerra latrinis?\nPublica forma loqui placuit, placet atque placebit.\nEdepol egregias hoc pro, reverende magister,\nsolvo tibi grates: quis enim te doctior alter?\nSed, domine, ignoscas, si paulo liberius rem\ntecum agito. Rigidum quis te posuit censorem\naut dedit officium venerandi grande Sinonis,\nut me publicitus per tetrica rostra notares?\nSit tamen! At quidnam reris meme esse loquutum,\nPacuvii vomitus redolens vel scyphala Matti?\nDic age, rumpe moras! Ungues quid rodis aduncos,\nstrigosam et nares ad frontem contrahis amplos ?\nFare age! Sed mutes, Cynicus canis? Ast ego numquam.\nSic decet aversum immeritis proscindere sannis?\nScilicet hic mos est, si quis quae proferat unquam,\nquae non e triviis tonstrinarumque tabernis,\nsutorum et circis olidisque petita catastis,\nbarbarus extemplo est, monstrum lustroque piandum et\nportari dignum in terras a ploebe remotas;","prev":{"citation":"Poemata 1.3","label":"SYLVARUM LIBER I, IN QUO HEXAMETRI., 3. Chria.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/1.3"},"next":{"citation":"Poemata 1.4.43-82","label":"SYLVARUM LIBER I, IN QUO HEXAMETRI., 4. Satura., lines 1.4.43-1.4.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/1.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/1.4.43"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}