{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 10.5-9","citation":"Paul Fleming, Poemata 10.5-9","ref":"10.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/10.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/10.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/10.5.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":274,"text":"Omnia per totum quae sunt exstantia muudum\nante meos oculos iussus adegit Amor.\nOmnia quaerebam, sed erat nec in omnibus unum,\nquod non alterna mobile sorte foret.\nPhoebus ait: \"Pereo.\" Polus hoc, hoc et astra fatentur.\nTerra, salum, tempus, regna loquuntur idem.\nUnica prae reliquis tulit Inconstantia palmam.\nFirma sua levitas in levitate manet.\nPulcer in erecto statuit me monte Cupido,\nqua patet ingentis visio plena poli.\n\"Quos, Amor, aeternos\", dixi, \"mihi detegis orbes,\nhoc opus haut ipsi mobile credo Deo.\"\nIlle manu coelum leviter tundens, pede terram,\nilicet in celeres egit utrumque rotas.\n\"Et si tam facili vertigine tanta vacillant,\nquas\", ait, \"haud subeant corpora parva moras?\"\nJamque preces, iam vota sinunt, iam lingua remisit\net pia sub media stant labra panda nece.\nQuam moritur foelix animam, cui numine plenam\nfusilis assiduae provehit aura precis.\nQuis negat, arentis dum deficit halitus oris\nultimus, in primum mens migrat acta polum.\nOmnia sunt praesto. gemitus, iumenta precesque,\nrheda fides, calcar spes bona, vector amor.\nForte liquata cava commiscens smegmata testa\nplurimus in denso stabat agone puer.\nMox et arundineis lasciva canalibus aetas\nludenti vitreum flabat ab ore decus.\nRumpit hoc in primo, medio perit illud in usu,\nomnis inanis erat bulla, nec ulla manens.\nCernis, Amor mihi, cernis, ait, tua nomina vitae?\nBulla brevis, brevis es tu quoque lucis, homo.\nDividor et ternos ex me sibi blanditer uno\nomnipotens leni segmine findit Amor.\nPrima mei, Gulielme, tibi, tibi, Chare, secunda\ncedit et inde mei pars mihi sera manet.\nImprobat hoc rude vulgus opus ridetque loquentem,\nvatibus et mendax omne licere putat.\nNil regero. Qui me quondam duplicavit amico.\nnum minus is binis iam triplicarit Amor?","prev":{"citation":"Poemata 10.4","label":"PAULI FLEMINGI MANES GLOGERIANL AD ILLUSTREM VIRUM AUGUSTUM BUCHNERUM., 4. Omnium Rerum Vicissitudo.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/10.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/10.4"},"next":{"citation":"Poemata 10.10-14","label":"PAULI FLEMINGI MANES GLOGERIANL AD ILLUSTREM VIRUM AUGUSTUM BUCHNERUM., lines 10.10-10.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/10.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/10.10"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}