{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 11.24-29","citation":"Paul Fleming, Poemata 11.24-29","ref":"11.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/11.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/11.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/11.24.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":297,"text":"Ne desit, quod posse queat prodesse dolenti,\ntota patet cistis pharmacopoea suis.\nOmnia, quae poterant medicamina tuta videri,\nipse sua medicus miscet Apollo manu.\nCana suo sanum probat Experientia nutu\nquemque bibat, calicem porrigit alma Salus.\nEt tamen ille perit. Medicina (quis audiit umquam '?)\nipse sibi iuvenis, ne revaleret, erat.\nErgo cupis curtam fama protollere vitam!\nAh! potius mecum vivere perge, mane!\nSed tibi sub calido gracilis movet hepate virtus,\nrarus et in tepido spiritus ore natat.\nErgo tuam produc tua per tibi carmina vitara,\nhoc tibi praecipitis sed negat hora necis.\nImmoreris. Quod aves, per me te Fama loquetur,\nrectius at per te me pia diva feret.\nQuid similem? Nostras calide conipassa ruinas\nlimfa repercussis vociferatur aquis.\nlacrimat et truncos mecum revomit singultus\nrauca fluentisonis unda crepidinibus.\nFlumina, quid tremitis? Notus hac ruit, Africus illac.\nCaussa, mihi magis ut condoleatis, ero.\nFlamina flaminibus mea dem suspiria vestris\net lacrimas vestris flumina fluminibus.\nLubrica vos liquidi gens aetheris, hospes ubique,\nubique civis et domi,\ndum late volucri populares crure secatis\ncommunis auras patriae,\nconscia non legitis socii vestigia nostri?\nTacetis ? At proles Jovis,\nin tantum faciles miseris miserescite nobis!\nVolate, iussum quaerite!\nTu quoque post aevum nostros testabere planctus,\npost gemitus, risus ante, loquutor eris.\nSi quis ad hanc ponet piscator retia ripam,\nsi quis in hoc hospes rure colonus erit,\nhaec leget inciso, si possit, cortice verba:\nHanc quoque Flemingi lacrima pressit humum.\nNon satis est, nostros solus quod conquerar aestus,\ndicet et elinguis tarn fera fata stolo.\nQuod damus aureolum, Christeni mellee, munus,\nhoc formosa mihi solverat ante manus.\nGlogeri manus illa mei, quem fecerat olim\npatria terra tuum \\itaque morsque meum.\nDono donatum, maius quid pendere palmae\nnil potuere meae, nil voluere tuae.\nGlogerum pro parte tui tibi porrigo totum,\ndimidium mecum divide Christenium.","prev":{"citation":"Poemata 11.23","label":"MANIUM GLOGERIANORUM LIBER II, IN QUO CUPIDINES., 23. Ad Autumnum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/11.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/11.23"},"next":{"citation":"Poemata 11.30-33","label":"MANIUM GLOGERIANORUM LIBER II, IN QUO CUPIDINES., lines 11.30-11.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/11.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/11.30"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}