{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 16.32-36","citation":"Paul Fleming, Poemata 16.32-36","ref":"16.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/16.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/16.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/16.32.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":262,"text":"Matronale decus, muliebris gloria sexus,\nfoemina laudatae simplicitatis amans,\nfida viro, dilecta tuis tibi sanguine iunctis\net numquam natis improba, quam quod obis,\nlanguidus hanc matri tibi filius erigo tumbam,\npraesentes statuant quam pater atque soror.\nEt lacrimas haec verba putent aliquando fuisse\ninque sepulcralem sic riguisse petram.\nJustus ab iniusto decessit Lipsius orbe.\nDigna viro superi iusta parata Dei,\ncredere si fas est, superos quoque iusta parare,\nsi fas est ipsis iusta parare diis.\nQuicquid in aeterno coeleste vigebat olympo\nincorruptibili clausit hic omne sinu.\nImpia sit nisi vox, hospes, nisi dura, faterer,\nmortalem sub ea scrobe iacere Deum.\nStaret ad infernum Scalanus dum maximus amnem\niamque Charonteam vellet inire ratem,\nilicet umbrosae nituere superbiter aedes,\nnec memor officii nox fuit ipsa sui.\nDis pater obstupuit, Ditis atque nigerrima coniunx,\nCerberus ad radios coecutit usque novos.\nSplendet in Elysio, Clariae, sol noster, olympo.\nFulgurat hinc tenebras vester Apollo meras.\nSuspirant Celtae, Belgae grave quid singultant,\nEuropamque omnem moeror hiulcus habet,\ndum fugis et fluxo, pie Scaliger, excidis aevo,\nquod stiteras forti iam prius ipse manu.\nNil deerat coeli, nisi quod te terra teneret.\nExuis hinc hominem, induis inde Deum.\nQuae cadit et tecum moritur, domus inclyta Berni\nsurgit et a fato vivit, ut ipse, suo.\nArcticus ingemuit, flevit Antarcticus axis,\nivit et in madidis orbis uterque genis.\nNec solum nos ille tui dolor, Honde, peremit,\npressit et antipodas crux ea sae\\a tuos.\nQuas pede, quas calamo per humos iit Hondia cura,\nesse memor tumulum sensit ubique suum.\nTerra iacet vasto complexa sepultaque coelo,\nHondius in terra se legit ipse sua.","prev":{"citation":"Poemata 16.31.2","label":"MANIUM GLOGERIANORUM LIBER VII, IN QUO TUMULI., 31. Inter Beatos Felici Jano Burcardo, Medicinarum apud Revalienses Patrono.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/16.31.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/16.31.2"},"next":{"citation":"Poemata 16.37-42","label":"MANIUM GLOGERIANORUM LIBER VII, IN QUO TUMULI., lines 16.37-16.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/16.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/16.37"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}