{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 17.4-8","citation":"Paul Fleming, Poemata 17.4-8","ref":"17.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.4.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":268,"text":"Qua patet ambigui variabilis orbis olympi,\nomne volatilium, mens mea, cerne genus.\nNulla serunt et nulla metunt, tamen omnia vivunt.\nNec volat e minimis, quod cadat ante diem.\nAngeris atque truci minuis tua pectora cura,\nunde velis vitam sustinuisse tuam.\nStulta, tace. Qui pascit aves, qui plumea vestit\nagmina, dilectae non det is illa tibi?\nQua patet expansae variabilis area terrae,\nmens, vegetabilium per genus omne vide.\nCanduta lacteolis hinc adspice lilia malis,\nhinc rubra sanguineis gramina cerne genis.\nNon texunt, nec fila trahunt, neque defit amictus;\ntu male de vita roderis spgra tua.\nMora, sile. Qui vestit agros, qui florea pingit\ngramina, dilectae non det is illa tibi?\nHactenus ex illis unus sum, Christe, novenis,\nqui tua non grata dona tulere manu.\nCorporis antiqua tabebant omnia psora,\nnec latum digitum, quod valuisset, erat.\nMortis eram, nisi Christe, mihi medicina fuisses.\nConvalui; medico nec tibi sostra dedi.\nSis facilis, iam, Christe, fero, quae debeo, tandera.\nTardus ero, sed enim non male gratus ero.\nIpse ego sum, Jerichum Solyma petiturus ab alta,\nipse ego sum, multo vulnus ab hoste ferens.\nDeserui coelos et tartara saeva subivi;\nhinc moriens stygii praeda latronis eram.\nPraeteriere sacri, me praeteriere profani.\nNullus erat, medicam qui mihi ferret opem.\nChriste, venis vinoque lavas oleoque perungis\nvulnera, non alia convalitura manu.\nMacra venenata coeunt vitiligine membra,\nrugosam scabies turpat adulta cutem,\net modo, ni lateat maius, minus ipse dolerem.\nMens quoque sub vitio vix hiat aegra suo.\nNil mihi fatorum dominae, conducitis, herbae,\nnon facit ad nostrum succus olusve malum.\nChriste, fac, ut valeam, quia tu panacea suprema es;\nure, seca, munda, frigefac, unge, liga.","prev":{"citation":"Poemata 17.3","label":"EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., 3. Nemo nisi hic peregrinus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.3"},"next":{"citation":"Poemata 17.9-13","label":"EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., lines 17.9-17.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.9"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}