{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 17.40-44","citation":"Paul Fleming, Poemata 17.40-44","ref":"17.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.40.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":267,"text":"Sed male sunt mundi; solo nam corpore praestant,\nmens scabie veteri rancet oletque nova.\nIbitis ingrati, vester non ibit inultus\nerror, ab interna qui male labe fluit.\nVivitis hinc melius, peius quo morte cadatis.\nNam trahit hoc secum mors quoque vestfa malum.\nAegra salus, miserum vita quae corpus oberras,\nmorbo valens, animum quae sine morte necas.\nScis tamen omniscius, nihil ipsa scientia nescit;\nscis, ubi deliteant dispereantque loci.\nSed simulas vel tantumque nefas nescire videri\nvis, o ingratam languide censor humum.\nQuam sedet ad solem, qui sic latet! Ergo, redemtor,\nsis bonus et numero ter tria deme tuo.\nVah, quid hoc est sceleris? Toti Deus insidet orbi,\nde proprio decimas vix capit atque suo.\nSuscipe me, trepidi solamen et ara clientis,\nqui timet ex merito iudicis ora suo.\nEloquor, ipsa malam mea se tibi caussa fatetur.\nNam bona si fuerat, quid tibi durus eram?\nDicque Deo: Putat ille reum se mortis et orci,\nsed pater es, frater, filius, obses ego.\nOcyus absolvar, neque enim patietur iudex.\nut cadat, agnatum quem vocat ipse suum.\nQuod increaras carneum mihi primo,\ncor ferreum factum riget.\nResistit, obstet, si quid entheum conor,\nafflatus aurae vi tuae.\nQuin pestilentem sic rubiginem traxit,\nut tam putrescat, quam grave est.\nCreator, heus! carnemque redde pro ferro\nfloremque vivum pro situ.\nScande tuos, homo-dive, polos et ovante volatu\nultima sublimem te super astra loca.\nExcitat attonitum clamor longissimus orbem,\nille quidem, geniis qui sonat inde tuis;\ninde triumphatis qui frendet ab hostibus ille,\ndum rudit in proprio carcere carcer hians.\nNunc sceptrum fascesque pater tibi tradit in omne,\nsubsit ut imperio terra redempta tuo.","prev":{"citation":"Poemata 17.39","label":"EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., 39. Venite ad me omnes. Mat. XI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.39"},"next":{"citation":"Poemata 17.45","label":"EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.45"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}