{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 19-3","citation":"Paul Fleming, Poemata 19-3","ref":"19-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19-3.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"1634. Sept. 2. Non tamen immoreris, licet hoc ais esse timendum, o mihi de culpa nulle dolende tua! Hesternam redolent Cererem, quas egeris auras, et vespertinum prodit ab ore merum. Flende tibi, ridende mihi, ludende cuivis, sic meriti precium, quod cruciaris, habes. Firma dole, dolitura dole, mihi risus et omni, et, magis ut doleas, sit doluisse minus. Immemori veteres gererem si corde favores, et decus immerito, te tribuente, datum, dignus eram, raperer meritos inhonestus ad ignes duraque frons digno stigmate laesa foret. Hactenus exiguas potui tibi reddere grates, carmen hoc a memori non leve pignus habe. Aurea dona tuus tibi Fedorovicius offert, munera sunt Phoebi pauperis ista mei. Jane, chymiatricae nomen venerabile laudis, maxima per minimam qui mala tollis opem, vidimus edideras, Hasso quae condita Phoebo, Harria Revaliam quo locat orbe suam. Vidimus et faustis felicia basia chartis fixerat in famam lingua diserta tuam. Scripserat Hartmannus privus, tu publicus edis. Si tibi non maior, par tibi dandus honor. 1635. April. Jungeris optatae felici sidere formae, atque tuae mentis fit Theodora dea. Sponse, cor Aonidum, chariteiae gaudia trigae, quem Venus et Veneris turba pusilla colit. Arridere tibi fas est, quia risit olympus, atque tuum thalamum dulce cachinnus habet. Nubite felices ambo, connubite fausti, in vestroque salus excubet ipsa toro. Silv. IX, 14. 1635. Mai 21. Nescio, quid rerum capias, quid tractet agonum Grossius, ardoris fax radiosa mei. Forsan et ipse meae nescit molimina vitae, absumus in nimias dum sine fine moras. Sed tamen, ut, quid agam, sciat, hac legat indice charta: vivo, nec illius lentior urit amor. Jam quoque, quid rerum tractet, scio, melleus ille vivit et in veteri flagrat amore mei. MDCXXXV.","prev":{"citation":"Poemata 19.35","label":"EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., 35. Suo.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19.35"},"next":{"citation":"Poemata 19.42","label":"EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., 42. Olearium, ut scribat saepius, rogat.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19.42"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}