{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 19.2-6","citation":"Paul Fleming, Poemata 19.2-6","ref":"19.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.2.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Quod mea me pietas, tua quod sors candida poscit\net tibi sollicitus scribere suadet amor,\naccipe Teutouico stridens de fonte melisma,\nnon tamen Opitia fusile carmen aqua.\nHoc dabit Arctoi popularis vena Maronis,\nquem tua fatali Bresla favore tenet.\nSunt bona, quae mala sunt, sunt plurima, pauca, faventi.\nPlura negat tempus, nec meliora sinit.\nCerta Camoenarum, quae nil aliunde rogando,\net cor et os et opes sufficis ipsa tibi.\nSi novus antiquum quis agat Paris arbiter actuin\ntuque deabus eras, o dea, iuucta tribus.\ndispeream, primae ferres nisi laudis honorem,\nJuno genus, mentem Pallas et ora Venus.\nTres unam quondam palmam meruere dearum,\ntu, dea, divarum fers decus una trium.\nCuria, rostra, forum, veteri viduata nitore,\nnuper in incomptis moesta stetere comis.\nFugerat Astreae, Themidos diffugerat urbe\nnumen, in Ositiam Marte tuente plagam.\nJam redit Astreae, Themidos redit ilicct urbi\nnumen, ubi versis Mars fugit actus equis.\nNumina quae redeunt, redeunt ductore Quirino,\nhoc duce laeta nitent curia, rostra, forum.\nMDCXXXI.\nIsace, quem colimus iuveni cupienter ab aevo,\ndurat adhuc, nos tum qui fuit inter, amor.\nHinc fit, ut assiduis aveam cito nosccre curis,\nquae tibi sors quales det dederitque viccs.\nQuod si recta tuis favit Rhamnusia \\otis,\nhas pro te nostras scito fuisse preces.\nDe fatis nihil addo meis, quibus hactenus utor.\nQuod dolet, hoc doluit semper: abesse tibi.\nCoelestine, mei calor ardentissime cordis,\nquid potes in nimias sic tacuisse moras?\nQuam super hoc abiens, memini mihi traderc dcxtram,\nilla silet, fidei facta profana datae.\nNum tibi defecti moriens lethargus amoris\nurit in humano cor glaciale gelu?\nHoc quatefac, quantum potis es. Medicamen in hoc est;\nte meus, igne suo, dum fovet, urget amor.","prev":{"citation":"Poemata 19.1","label":"EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., 1. Poesis Jani Stephani Verbesii, Apollinis Phoebi.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19.1"},"next":{"citation":"Poemata 19.7-10","label":"EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., lines 19.7-19.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19.7"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}