{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 2.11","citation":"Paul Fleming, Poemata 2.11","ref":"2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.11.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"Qua fruitur faustae felici sortis amore,\nqua fovet aeternos posse valere dies,\nhanc, proceres, vobis, Raleorius ille salutem,\nille scholae vestrae pars quotacumque, vovet.\nIlle procul patria, dulci procul ille liceo,\ncernit in arctoo prospera fata solo.\nEt quamvis meminisse queat, quid liquerit illuc,\nquam bene sors niveis fluxerit alba rotis,\nteterius tamen hic nihil evenisse fatetur,\nquasque reliquit opes, hic quoque cernit opes.\nNostis adhuc (memores nec enim non esse potestis,)\nquae pia mutatae causa subinsit humi.\nPlena peregrinas visendi copia terras,\nquicquid et optati nominis aequor habet,\net decus et studium, cuivis laudabile docto,\nquicquid et agnomen prosperitatis habet,\neduxere virum, charos sprevisse Penates,\ndicereque: Indigenae, paullo valete, Lares!\ninsuper interni per mutua crimina motus\nquodque novum semper Mars ferus omen habet.\nAdde, quod armato mors coniurata Gradivo\nvastet inexplicita moenia vestra lue.\nHic tutos mihi spero dies, hic faustius aevum\npolliceor genio sustinuisse meo.\nAllexit cupidam felix occasio mentem,\nqua sine nil sapiens, quod bene cedat, agit.\nInter honoratos non ultimus audio patres\net parent magni, me monitore, viri.\nTempus adest. Dubium iamiam sulcabimus aequor,\nibimus in portus, inclyta Riga, tuos.\nRussia nos capiet, capiet nos Persis opima,\nmeta viae nobis Arctos et Ortus erit.\nQuicquid ibi lepidum, praeclarum, nobile, doctum,\nquodque sua nobis utilitate placet,\ntale notatrici mandabimus omne papyro.\nHinc memorem condet dextera gnava librum.\nSi pietas nos ire iubet, si faustius omen,\nquod pro Christicolis turba profecta sumus,\nJova secundantem prospiret caelitus auram\net iuvet optata posse redire via.\nTemporis interea, varias dum versus in oras\ndividor a vestro, nomina clara, choro,\neste mei solitumque mihi servate favorem\net veterem nobis non removete locum.\nSic pia iurato servent vos fata favore\net fluat in vestras sors cupienda domos.\nDeliciae salvete meae, Philyrea valete\npulpita, philosophi vivite fauste patres!","prev":{"citation":"Poemata 2.10.45-83","label":"SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 10. Ad Timotheum Swirseum, Virum Amplissimum 1633. October., lines 2.10.45-2.10.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.10.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/2.10.45"},"next":{"citation":"Poemata 2.12","label":"SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 12. Propempticum Clarissimo Oleario scriptum. 1633. Oct. - Nov.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/2.12"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}