{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 20.21-25","citation":"Paul Fleming, Poemata 20.21-25","ref":"20.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/20.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.21.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":266,"text":"Haec ea sunt vestri, regum pia cura, clientis,\nquae pia pro vestra vota salute facit.\nAc quamvis meliore queant haec carmine condi,\nhis maiora tamen nemo vovere potest.\nQuae bona Christiadae vobis abeuntibus optant,\nilla, sed in parvo carmine magna loquor.\nSumite, dum sacri puter esse vicarius orbis:\nnon alio poterat scilicet ore loqui.\nQuod si lecta prius tibi non haec oda fuisset,\nut faceres, plena porrigeremus ope.\nSed fuit et bona pars vestrae debetur amussi.\nNon minor a vero, qui probat auctor erat.\nAc quamvis ad te timidi remoremur ituram,\nse tamen instanter clamitat esse tuam.\nIstam patronis nostris inscribimus artem,\nse tibi patrono dedicat ipsa tuo.\nHuius ad eloquium Solyman mitescere gestit,\nbarbara mansueto verba lepore pluens;\ncui mea nunc primam debet Germania palmam,\nquod minus Ottomanos, quam fuit ante, timet,\nprodit hic arcani secreta momenta senatus,\nqua stet hoc imperium, qua cadat arte, docens.\nCredite, concives, oculato credite testi\niteque victores, quam praeit ille viam.\nDiva, viret gemini dominans cui cuspis olympi\net fluit ad numerum Castalis unda suum,\nindue fronde manus et virgine cingere lauru\nscandeque Pegaseum regia mater ebur.\nJam tibi vatidici divina potentia regni\ntraditur et toto libera iura iugo.\nDumque sodes, homiuis reminiscere, diva; dearum\nquo sine si fueras, ultima, iuro, fores.\nNon Hegla, non Lipare, non Hecla, nec igneus Aetna,\nsique quis in Lybica mons flagrat alter humo,\nquicquid in adversum mendax sibi Graecia credat,\nmaius Vesuvio nomen in orbe tulit.\nArdet hic et quantas non emicat igne per oras,\ngrandius a calamo vindice lumen habet.\nDum videt indigenas timeat Campania flammas,\ntutius hic reliquum cernit aditque solum.","prev":{"citation":"Poemata 20.16-20","label":"EPIGRAMMATUM LIBER IV, IN QUO OCELLI., lines 20.16-20.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/20.16"},"next":{"citation":"Poemata 20.26-27","label":"EPIGRAMMATUM LIBER IV, IN QUO OCELLI., lines 20.26-20.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/20.26"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}