{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 20.39-20.44.1","citation":"Paul Fleming, Poemata 20.39-20.44.1","ref":"20.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/20.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.39.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":270,"text":"Jane, Novenarum spes iam quoque certa sororum,\nquem Venus et Charis et vult Lepor esse suum,\nvidimus, ut totas exhauseris Aonis undas,\nfecit equinorum quae gravis ira pedum.\nQuo magis ebiberas, magis hinc saliere madores;\ngaudia ter tribus haec magna deabus erant.\nPerge caballinum sic evacuare liquorem:\nebrius hinc nisi sis, sobrius esse nequis:\nExcusare iuvet; neque desperare relictum est,\nnostra quod hesterno vox tibi Cressa fuit.\nObfuit alterius favor officiosus amici,\nsi, quod amicus agit, signa nocentis habet.\nSis tuus et motam calido sub pectore bilem\ndiscute risibili, noster amice, ioco.\nFugit Heri, dubiis leve Cras volitaverit auris,\nvix Hodie volucres fluxile fraenat equos.\n1635. April.\nSi potis ignotae non spernere vocis honores\nadmittisque librum, quem peregrinus arat,\nhanc ab amantis habe missam tibi pollice chartam;\nmovet eum genii fama secunda tui.\nHoc si forte tibi videor temerarius ausu,\nignosces vitio, quod mihi servo, meo.\nQuae colo, quae veneror, fatali concitus oestro,\nestis, o Elysii dulcia corda soli!\nStirps patris Hannonii, Cimbri flos integer Albis,\nnympha, per te Esthonicam nunc tenet Harrin amor.\nSeu fide, seu tenera resonum quatis aere voce,\nvelave peniculo, linave pingis acu,\nnumen habes, nova Pallas in hoc, nova Daedala seclo,\net Venus e labiis spirat aperta tuis.\nVirgo potens facie, sed virgo potentior arte,\nars tua vivificat, quos tua forma necat.\nCinge caput violis et odora fundere nardo,\nCaesar ovans olea, daphnide Csesar ovans.\nVictor es ingentis per atrocia praelia mundi,\npraelia post clades non habitura pares.\nMollia placati dimittunt praelia coeli,\npax per inoffensos libera ludit agros.\nFerdinande, Deo datus et debendus eidem,\nnon poterant, nisi te Caesare, tanta geri.\n1636. Jan. 25.","prev":{"citation":"Poemata 20.38.2","label":"EPIGRAMMATUM LIBER IV, IN QUO OCELLI., 38. Levino ab Harthausen, nobilissimo iuvenum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.38.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/20.38.2"},"next":{"citation":"Poemata 20.44.2-20.47","label":"EPIGRAMMATUM LIBER IV, IN QUO OCELLI., lines 20.44.2-20.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/20.44.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/20.44.2"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}