{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 21.28-21.33.1","citation":"Paul Fleming, Poemata 21.28-21.33.1","ref":"21.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/21.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.28.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":271,"text":"Sit, quia vis adeoque mei te taedet amoris,\net tibi iam nostro friget ab igne calor!\nIpse quidem doleo, nos falsis illita spebus\npectora de nostra sollicitasse fide.\nSed sciet Omniscius, quod in hoc sim criminis expers,\ninvoco iuratos in mea verba deos!\nSit, quia vis, quia durus abis flectique recusans,\ni tamen et magno dic tua facta Deo.\nStat Pietas et honora Fides sociumque Decoro\nFas et, ut usque tibi collacrimemur, avent,\nmagne vir et tantae caput exoptabile caussae,\nunde sibi Moschus Persaque sumet opem.\nInterit hei! medioque cadit tua Barbaris aevo,\nBarbaris, officio non caritura meo.\nHos gemui gemitus, has flevi languidus undas,\nin quibus, ut moveant, ablue, quaeso, tuas.\nMDCXXXIV. Vernaculi dedicatorium.\nSed tamen ingrediar, frustra renuentibus astris,\nastrorum dominus pergere quando iubet.\nPraescia suspectos confundunt sidera fasces,\nsed nihil innocui, quod vereantur, habent.\nSubsumus inferni superis, tegit omnia coelum.\nAstra regunt homines, dirigit astra Deus.\nAstrorum est lumen, quo si irradiabor ab astro,\neclipsis fuerit nulla nociva mihi.\nFles, pater, absumptam praecoci funere natam,\nquae genii vivum coelitis instar erat.\nNon fuit in medico, non in vernantibus annis,\ninvida crudelis sistere fata deae.\nOmnis ad exequias tecum pia confluit Harris,\nappluit et lacrimis flumina salsa tuis.\nFle, pater, et natam generasse memento cadivam,\nquae, nisi sic caderet, quam male staret humo!\n1634. Juli.\nCoeca silens quintum iam cornua noctibus abdit\net toties plena Cynthia luce nitet.\nNos vetus invisis retinet Neogardis in ulnis,\nhei! nimis hospitibus lenta miuistra suis.\nArbitror, evenit sic dispositonbus astris,\ncum mulos ageret furva Diana nigros.\nAh mora, fatali si nos ex lege fatigas,\nhei! mihi quid fatum tarda morare meum?\n1634. Aug.","prev":{"citation":"Poemata 21.23.2-21.27","label":"EPIGRAMMATUM LIBER V, SIVE ANIMAE., lines 21.23.2-21.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.23.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/21.23.2"},"next":{"citation":"Poemata 21.33.2-21.38","label":"EPIGRAMMATUM LIBER V, SIVE ANIMAE., lines 21.33.2-21.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.33.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/21.33.2"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}