{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 21.53.1-21.57","citation":"Paul Fleming, Poemata 21.53.1-21.57","ref":"21.53.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/21.53.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.53.1.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"1637. Oct. 3. Missus ad egregium lictor diversus lanum, deiiceret patria qui cor herile fide; maior ad haec animis semper: \"quin debeo regi,\" martyr ait, \"carnes has animamque Deo.\" Trux fremit ergo cohors et acinace vulnera stricto quatuor in sanctum fert rabiosa caput. Nil dolet ille cadens. Quod si dolet, hoc dolet unum, plures se vitas non habuisse neci. Luctificae species, quibus humor it omnis in ora et cadit ad gemitum lacrima larga suum, parcite defuncto, vobis, rogo, parcite, lassae. Nil iuvat hic illum, vos dolor iste necat. Pergitis ast capitisque pie tot vulnera chari perpluitis salsis, quas gemuistis, aquis. Pevgite, dum vultis, me dum reputare sciatis, quot videam lacrimas, tot cecidisse rosas. Quid mihi, quod vivo tam suadebatis, amici, dum morior tali funere, detrahitis? Vivere debueram, sic quando liceret et ore me potuisse viris, corde placere Deo. O male persuasi! Quid nomine fallitis isto ? Turpior est Mauro dogmate vestra fides. Si mea Christicolis mors non placet omnibus, aeque est; salvor ab hoc, Christo quod placet illa meo. Cernite, consortes fidei, me cernite, Mauri, queis ego laetitiae tristitiaeque fui. His, quia pro patrio neglexi vivere Christo, illis, quod moriens martyris instar eram. Forsan utrique meo poteratis discere facto, vita quod haud nulli post sit habenda neci. Plaudite, consortes; Mauri, trepidate, quod hic sum. Vindicias, quas non posco, Jehova parat. Clamat olympus: \"ades!\", se clamat adesse Rudolplms. Quam bene quaerentes se reperere duo. \"Fare,\" Rudolphus ait. \"Quinfabor,\" olympus: \"ad imum sis, quod es, et vitae mox diadema dabo.\" \"Ah ero!\" martyr ait. Maurisque ad fata vocatis; \"caedite me, nam mox pulcrior,\" inquit \"ero.\" Occidere simul dixisseque vera scierunt, gemmula nam quaevis gutta cruoris erat.","prev":{"citation":"Poemata 21.52","label":"EPIGRAMMATUM LIBER V, SIVE ANIMAE., 52. Parentat itineris comitibus per tumultum ab Indis interfectis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/21.52"},"next":{"citation":"Poemata 21.58-62","label":"EPIGRAMMATUM LIBER V, SIVE ANIMAE., lines 21.58-21.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/21.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/21.58"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}