{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 23.16-23.21.2","citation":"Paul Fleming, Poemata 23.16-23.21.2","ref":"23.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/23.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/23.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/23.16.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Sidera quod caelo, quod sunt pia germina terrae,\nhoc sunt egregii pol! super orbe viri.\nIlla velut flammant, velut illa coloribus ardent,\nhi per humum late nominis igne micant.\nGermina dum pereunt, duraut in iugia stellae.\nHi mortale nihil, quam breve corpus habent.\nFlos, Friderice, soli, salve, nunc factus in aethra\nsidus; ut huius eras, sic eris huius honor.\nSunt flammae, uon sunt homincs, quibus arsilis uror\ninque favilliferos concremor usque rogos.\nYerba caminali succendunt ignea lingua,\nqueis aequale nihil Hecla vel Aetna flagrat.\nHaec animam iaculantur in hanc. Furit ardor in ossa\net micat in tosto sanguine vita crepans.\nSic flagro, sic crucior, fomes ipse perennis, ut illi\nignis alens tantas tempus in omne pyras.\nMan. VII, 27.\n1633. Oct.\nDic, metagramma teres coeloque rotundius ipso,\nunde tibi tanti nominis omen habes?\nA pietate viri, quo non sincerior alter\naut colit, aut coluit, aut colet astra, reor.\nSalve, vir, ex ipso vel nomine dicte beatus,\ncertior est nulli, quam tibi, certa salus.\nSed quid, olympe, dabis? dedit huic sua terra salutem.\nNil superest. Coelum terreus ille capit.\nHesperiae dea magna plagae, dea grandis Eoae,\nquam colit in nimiis Indus uterque locis\net, foret adversi Borcas ne nescius Austri,\nlaudis utrique cluit nuncia fama polo.\nDux pelagi, regina soli, tot honora deorum\nmater et omne diis par, nisi viva fores.\nVive tamen, dea, vive diu, nec in astra recede,\nipsi sibi societ donec olympus humum.\n1633. December.\nLudere Ludenium totas super Aone noctes,\nvidit eum totos ludere Musa dies.\nErgo per ingentem mater volat artis olympum,\nnuda sinus, palmas libera, festa comas.\nQuaque volat, facunda vocat: Dii, plaudite mecum,\nquam valet in nisu lusor hic atque sinu!\nLudeniumque notat. Regerit mox omnis olympus:\nLude diu nisu, vir pie, lude sinu.","prev":{"citation":"Poemata 23.11-15","label":"EPIGRAMMATUM LIBER VII, SIVE CORONA., lines 23.11-23.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/23.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/23.11"},"next":{"citation":"Poemata 23.22","label":"EPIGRAMMATUM LIBER VII, SIVE CORONA.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/23.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/23.22"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}