{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 9.3.2.1-46","citation":"Paul Fleming, Poemata 9.3.2.1-46","ref":"9.3.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.3.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.3.2.1.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Numina, quae vestris ardentem nutibus orbem\nducitis atque tori iura cupita datis,\nsi iuvat alterno dare mollia paegnia versu\nblandaque lascivo carmina ferre pede,\nsi fas splendidulas, ea vestra negotia, taedas\ndulcisonis noviter rumiferare modis,\nhuc faciles cita ferte pedes. Nam, cernite, vestra\nres agitur. Yestris rebus adeste, rogo.\nNempe nihil, vestro nisi fotum substat ab igne\ntactaque de vestro cuncta calore calent.\nImpetus ille datur vobis, quod amare vocamus.\nA vobis, quod habet semina amoris, habet.\nAequora connubent terris, ambos perit aer,\nhuncque vocare queunt illa, nec illa suum.\nSidera sideribus nictant; quod carus amanti\npraestat amans, stellae lucida stella facit.\nExcipit Auroram Phaeton, Phaetonta crepusca\nnox, noctem sequitur rursus amica dies.\nScilicet omne, quod est, ad amorem accline videmus\net socias in se cuncta tenere faces.\nCernis, amatrices ederae redamentur ut ulmo,\nut tenerae fago vinca procetur amans.\nSolsequium sequitur vultum fugientis amici\net rosa narcissum basia blanda petit.\nConsocia Philomela sua (quid maius amore?)\ncum viva vivit, cum pereunte perit.\nTurtur item suprema sui post fata mariti,\ntriste tuens, vitae non superesse cupit.\nQuis docuit lepores et amantes agmina cervas\ncoganimo certis igne favere viris?\nQuin pecus undivagis squamosum fluctibus errans\nin mediis stimulos sensit amoris aquis.\nPurpura purpuram amat. Socio muraenula gaudet\net similem, qua se trutta maritet, habet.\nOmnia adunat amor. Frons frondem, guttula guttam\ndeperit et flammam flamma corusca capit.\nAuspiciis fiunt haec, maxima numina, vestris\nomnia, quae suavi iungitis igne frui.\nPlena boni, res plena favi, res coelite plena\nambrosia, tenero tactus amore capi.\nScilicet astrimici laqueata palatia coeli\nardentem nequeuut rettinuisse Jovem;\nnunc auri, nunc cornigeri sub schemate tauri,\nnunc arsit visas falsa Diana viras.\nCoeligena plebs omnis amat. Quin plurimus almo\ndicitur illorum factus amore deus.","prev":{"citation":"Poemata 9.3.1","label":"SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 3. Taedae Schoenburgicae Paulli Flemmingi. 1631., (1) Ad Musas et Amorem, Ithyphallicum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.3.1"},"next":{"citation":"Poemata 9.3.2.47-92","label":"SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 3. Taedae Schoenburgicae Paulli Flemmingi. 1631., (2) Dis nuptialibus S., lines 9.3.2.47-9.3.2.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.3.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.3.2.47"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}