{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 9.7.2.45-89","citation":"Paul Fleming, Poemata 9.7.2.45-89","ref":"9.7.2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.7.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.7.2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.7.2.45.md","author":{"name":"Paul Fleming","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Roma nihil, nil Caius erat, cui paruit orbis,\nhunc stravi meritis, Arioveste, tuis.\nTrina mihi legio Varo cum principe capta est.\nTerruit Arminius hostica lata meus.\nLibertatis amor famaeque cupido tuendae\nme facit aeternos vivere posse dies.\nSed cecidi! cecidi lenta, regina, ruina!\nHostibus ah! cecidi vel miseranda meis.\nEcce! meis me iam subduxi sedibus ipsa.\nNon poteram in tantis longius esse clathris.\nMomine quoque meas lassabat subditus aureis,\nfunestis ululans querquera verba sonis.\nJam Ligius, iam Saxo suos mihi lacrimat aestus\net sua Marchiacus, quae queritetur, habet.\nVidimus infectas liventi sanguine ripas\nfluminaque innumeri rubra cruore viri.\nVidimus, ut viridem rubeo macularit abollam\nalma madore parens. quam gemat omnis ager.\nCommutant elementa viceis, non unica humandis\npar fuit aut nunc est terra cadaveribus.\nQuot mea lethatos absorpsit Mulda volones!\nQuot satura evomuit, quam Sala sallit, aqua!\nParva queror, totae pereunt cum moenibus urbes.\nFumat ab hesterno plurima terra rogo.\nDeserit excoctus vastatos incola pagos.\nNec vacua antiquum iam casa novit herum.\nAegre neglectis otiantur iugera dorsis\net dolet invitum seguia rutra solum.\nHeic ubi prima novis stabant viridaria sulcis,\nfloruit et variis area plena rosis,\nhorrida iam rigido crevit labrusca racemo\net premit antiquum spina vepresque decus.\nFatato sum plena odio, quo lumina flecto,\nexitiis video cuncta parata meis.\nMe mea non fausto concepit mater olympo.\nJurarunt omnes in mea damna dei.\nOmen erat, falso raperetur ut a grege, tauro\nmater (et hoc retulit saepius.) Omen erat.\nMole mea tunc foeta fuit. Sic protinus haeres\nfatalis miserae conditionis eram.\nDiripior, quatior, vellor, hinc iactitor, illinc.\nInvideor populis ludificorque meis.\nAgna lupo, milvo pullus lanioque columba,\norbi ego carnifici praeda cupita sumus.\nInscia servitii quondam iam servio serva.","prev":{"citation":"Poemata 9.7.2.1-44","label":"SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 7. Germaniae Exulis Ad Suos Filios sive Proceres Regni Epistola. 1631., lines 9.7.2.1-9.7.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.7.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.7.2.1"},"next":{"citation":"Poemata 9.7.2.90-132","label":"SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 7. Germaniae Exulis Ad Suos Filios sive Proceres Regni Epistola. 1631., lines 9.7.2.90-9.7.2.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.7.2.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.7.2.90"},"credit":{"text":"Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}