{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De harengo exercitatio medica 24","citation":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/24.md","author":{"name":"Paul Neucrantz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz"},"work":{"title":"De harengo exercitatio medica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"ita repidâ flaccescunt, atque, elemento suo adversus propriam naturam immutato, summa petunt, & refrigerari desiderant: quorum aliqui fervoribus maximis imis aquis aestus impatientiâ absconduntur: quò tamen Bullae vero aer confertim, ut per summa aquarum, non penetrat. in sublime feruntur, expulsâ per branchias aquâ, quae cum alimento, (ut docet Aristoteles lib. de respiratione cap. 11.) aut alias copiosior recepta fuerat. Aeris quoque in aquas penetratio ut his recentandis necessaria, & odore atque auditu piscium demonstratur; ita respirationem eorum non evincit; cum aqua & aer simul hauriri nequeant authore Theophrasto libr. de piscibus in sicc degent: quod & experientia confirmat. Pariter nec somnus necessitatem respirandi piscibus adfert: cum hystericae mulieres sine ullâ respirationis significatione vivere aliquot dies observatae fuerint, & somno, quantum irrorando cordi aquae sufficit, lenissimo branchiarum motu, recipi possit. Galenus noster superiori sententiae assensisse videri potest: etsi enim lib. 6. de usu partium cap. 9. statuat, pisces naturâ frigidiores. quàm ut ipsorum cor magnâ indigeat respiratione (quod praeter alia ex sanguinis paucitate cognosci ibidem refert, unde aquatilia multo sanguine praedita & calida, ut Delphinus, Vitulus, Balaena, respiraro cidem dicuntur) relato tamen lace branchias crebris & tenuibus foraminibus recipiendo aeri & vapori pervias scribit, sed ita subtiles, ut haec admittant, aquae molem ut crassiorem repellant. Ego cum D. Bafilio Magno homil.7. Hexaemeren pag. 67. et D. Ambrosio lib. 5. Hexaemeren cap. 4, cognatione aquarum cum piscibus ratione primae eorum originis aquas in piscibus idem, quod in animalibus terrestribus aer, praestare credo: quum intercluso aere illos in sicco brevi animam edere videamus. Ut n. pulmo rarus ac fistuloss, quò ventilando cordi aerem hauriat ac reddat, dilatatur & constringitur; ita & branchiae sese pandunt ac comprimunt, quò refrigerando cordi congenerem aquam accipiant atque excludant. Quarum constructio in piscibus vice pulmonis est, ut docet Galenus loce jam adducto. Confer Aristotelem lib. de respirat: cap. 10. D. Ambrosilib. Hexaemeron lib. 5. cap. D.","prev":{"citation":"De harengo exercitatio medica 23","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/23"},"next":{"citation":"De harengo exercitatio medica 25","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/25"},"credit":{"text":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica","quality":"ocr"}}