{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De harengo exercitatio medica 47","citation":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/47.md","author":{"name":"Paul Neucrantz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz"},"work":{"title":"De harengo exercitatio medica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Ut verò ferventi ab assaturâ Harengo singularis gratia, ita refrigerato illa non solum perit, sed e cibus noxius medicis censetur, maximè si calens atque opertus, loco frigido & humido, aliquot dies reponatur, adeo ut deleteriam qualitatem sic asservati pisces induere videantur, caussarique symptomata, quae fungis venenatis comesis succedere solent. Rases lib. 8. ad Mansor: cap. 28. Cum pisces assantur, & in frigidati in loco steterint humoroso, & sequenti die comesi fuerint, saeva accidentia, quae ex malorum fungorum comestione solent evenire, accidunt. Idem lib. 1. division. cap. 141.p. m. 435. Et pisces frigidi, cuur sapervenit eis unm dies aut duo, et sunt assati, faciunt simile illi (scilicet noxae, quae accidit ex comestione assaturae, quae involvitur, cum extrahitur à furno in re aliqua, & non permittitur evaporare parumper) & cum dimitiuntur in loco humoroso frigido & sunt suffocati: accidit enim ex eis illud, quod accidit ex comestione fungorum perniciosorum suffocantium. Confer Avicennam lib. 4. fen. 6. tract. 2. cap. 10, Albucasin 2. particula Azaravii tract. 2. cap. de comest: piscium assatorum frigidorum. Santem Ardoynum lib. 4. de venenis cap. 8. Quae tamen noxia qualitas hoc authore & experientiâ teste non indifferenter omnibus piscibus refrigeratis accidit, sed illis potissimum, qui naturâ suâ mali succi, in locis coenosis & stagnantibus aquis vixerunt pigri & inertes, nec qui recens mactati assi fuerint: quos mora aliquot dierum loco uliginoso ac concluso tetram labem contrahere ac putrescere quis dubitat? Vomitum sic affectis cieri volunt memorati authores, mox vinum cum pipere, aliaque dari, quae fungis adversari constat. Hal) Abbas in regali dispositione 4. practic. cap. de ejus medicina, qui assum aut piscem comedit corruptum, vomitum laudat ab assumptâ aquâ calidâ cum melle & sale; hinc vinum meracum cum pipere aut aristo lochia vel socrita, aut diamoschi confectionem cum aqua, in qua cuminum & eriganum moutanum incocta, praeberi mandat. Ego Spiritum vini iuniperini, qui digestione ex rob baccarum juniperi colorem rubini gratumque saporem bibit, itemque Spiritum vini cum cort: aurant: destillicum Tinct: Zedoar: commodè talibus dari censeo.","prev":{"citation":"De harengo exercitatio medica 46","label":"PAULI NEUCRANTZI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/46"},"next":{"citation":"De harengo exercitatio medica 48","label":"CAPUT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/48"},"credit":{"text":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica","quality":"ocr"}}