{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De harengo exercitatio medica 57","citation":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/57.md","author":{"name":"Paul Neucrantz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz"},"work":{"title":"De harengo exercitatio medica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"sympos: quaest. 4. talesque sales ingenui ac faceti hominis & excellentis ingenii judico; quod urant, atque, ut Persii sat. I. verbis utar, – admissi circum praecordia ludant. quos edentatae belluae morsibus assimilabat Macrobim lib. 7. Saturnal. cap. 3. in quibus τὰ πλεῖστα συμπόσια ναύαγεῖ Plutarchus loco adducto testatus. Praeterea salis quaedam religio olim in mensa fuit, ut censet Vir eruditissimus adrianus Turnebus lib. 1o. adversar. cap. 22. unde ἱερὸν ἄλες Graecis dicti: quemadmodum & Lycophron Poeta ἀγνίτηη [ὸν ἄλα vocavit, id est, θεῖον, ut explicat Eustathius loco allegato. Et Arnobius lib. 2. adversus gentes p.m. 92. Sacras facitu mensas salinorum appositu & simulachris Deorum? Sic murie seu sale tunso, & in furno percocto, atque in aquam misso Vestales virgines utebantur in sacrificiis, ut notat Festulib. II. d verb. signif. In veteri testamento nulla hostia sine sale Levit: 2. vers 13. & Marc. 9: vers. 49. Ut hinc ethnicos mutuasse morem sallendi sacrificia credam, ut in salsa mola apud Plinium in praefat. hist. nat adVespas. Imp. & lib. 31. histor, nat. cap. 7. Festum loco jam adducto & Vergilium lib. 12. Aeneidos Dant fruges manibus salsas. Harengi sali committuntur ad fretum Balthicum, Juliam, quae maxima pars est Cimbricae Chersonesi, & Scaniam: circa quam olim maxima, & quae fidem pene excederet, praeda istorum acta: ut, teste Saxone Grammatico in praefatione Danicae Historiae, impacta navigia vix remigii conamen cripuerit. nec praeda artis instrumento, sed simplici manus officio capta. Repetit ex eodem Job. Isacius Pontanus discussion: histor: lib. 1. cap. 14, & Falsterboam, praecipuum piscationis locum, appellat: ubi adhuc dum domicilia urbium Hanscaticarum cernuntur, pleraque vetustate collapsa; nisi quod Lubecenses praeterito anno suas aedes restaurari jusserunt: qui etiam quotannis servandi juris praefectum illo mit. tunt. Irâ caelesti adeo accisa Harengorum copia dicitur, ut pauci illic piscationibus jam operentur: cum praeteritis annis aliquot mille homines isto ministerio quaestum fecerint. Agminatim enim Lubecâ aliisque Anseatici civitatibus, ut memorant annales Lubecenses Joh. Ruffi manuscripti de rebus gestis ann. D cec XLII, eò piscationis caussa contenderunt: quod privilegiis illis concessum fuerit, hoc mercimonii genus ad Scaniam exercendi.","prev":{"citation":"De harengo exercitatio medica 56","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/56"},"next":{"citation":"De harengo exercitatio medica 58","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/58"},"credit":{"text":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica","quality":"ocr"}}