{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De harengo exercitatio medica 67","citation":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/67.md","author":{"name":"Paul Neucrantz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz"},"work":{"title":"De harengo exercitatio medica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Atqui ut dulcis aqua tenuior, ita salsa crassior est: ergo altera sua tenuitate facile penetrans vix liquefacit, altera subit quidem, sed minus, propter suarum partium magnitudinem: itaque cogere & proinde dirimere celerius potest? Harongi autem muria durati crudi, aut assi & elixi, toto anno cibandae fam liae adhibentur: qui tamen, primis praesertim mensibus, alimenti non usque adeo sunt illaudati: quod singularis bonitas non dum tota perierit, & calor robustus ventriculi eos melius conficiat, consuetudine vertente in naturam, & exercito corpore alterante melius cibos, atque excludente concoctu obstinatas ciborum reliquias, ut docet Aetius tetrabibl. I. serm. 3. cap. 2. Quin cum fames praecipuum sit ciborum condimentum secundum Ciceronem lib. 5. Tuscul. p. m. 247, & ipsa Harengorum gratia edentes invitet, satis commodum nutrimentum inde generari quis dubitat? Cum paulò pejor, sed suavior, cibus ac potuu meliori, sed ingrato sit praeferendus praecepto Hippocratis 2. aph. 38. propterea quod stomachus, & virius retentiva, vehementer ipsi ap. plicantur, cum bonae fuerit substantiae, & fuerint omnia principalia membra secundùm oporationem sibi ad invicem convenientia & sana, ut loquitur interpres Avicenuae lib. 1fen. 3 doctr. 2. cap. 7. Firmant Rases lib. 25. conti. nent. cap. I. Isaac lib: diaetar. particular. cap. de piscib. fol. m. 147. Siquidem insuavia & ingrata ventriculus respuit, ut vel nauseam, vel inflationem, vel fluctuationem parientia sententiâ Galeni & Philothei in dicti aphorismi Hippocr: comment: Quin suae spontis esse debet, qui se diaetae legibus obligare velit: quemadmodum & ἰδιώτας ad hanc rem postulabat Polybus, ἰδιοπραγῦυντας scilicet, propria privataque negotia agentes, ut explicat Galenus comm: de salubr. diaet. text. 1. Famulis, aliisque, qui περιστατικὸν vitae genus agunt, nulla exquisita cura valetudinis esse poterit; quod cibis, quorum datur facultas, uti cogantur. Illud equidem dissimulare nequeo, Harengos, etsi aestate salliti & adhuc mustei palmam peculiaris gratiae ac bonitatis prae cunctis salsuris mereantur, muriaticos necessario induere naturam & qualitate, caeterorum salsamentorum, si crebrius aut copiosius accipiantur; maximè verò, si diutius sale servati fuerint; Namque, authore Avicenunlib. 2. tract. 1. cap. 2. p.m. 246. ci lib. 2. cap. 553. p. m. 376. omnu piscu est frigidm & humidus. Et salliti quidem sunt calidi & sisci, & quanto pluantiquantur, tanto plus in ambobus augentur. Unde C. Celsus lib. 2. cap. 21. amnem salsam carnem, omne salsamentum inter cibos mali succi reponit.","prev":{"citation":"De harengo exercitatio medica 66-2","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/66-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/66-2"},"next":{"citation":"De harengo exercitatio medica 68","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/68"},"credit":{"text":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica","quality":"ocr"}}