{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De harengo exercitatio medica 73","citation":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/73.md","author":{"name":"Paul Neucrantz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz"},"work":{"title":"De harengo exercitatio medica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Lignorum quoque peculiaris esse delectus debet, pro quorum differentia & fuligo variat, ut docet Galenus lib. 7. simpl. litt: L, & de fumo testacus Theophraestus lib. s. histor: plantar: cap. 10. & aureo libello de igne p.m. 436. item Aetius tetrabibl. 1. serm. 1. Litt. L. Scobes quercina optima censetur: esse enim infirmissimam materiam oportet, & quam flamma facile carpat, eodem authore: pinea ad suffiendum inutilis, cum ingratum & resinosum gustum καπνινοῖς conciliet: ut propterea pernae aliaque salsamenta, ubi solùm pineorum lignorum copia, tali suffitu siccari commode nequeant. Theophrastus loco posterim relato fumum pini minus mordacem asserit, ob pinguedinem, & quod nihil asperum, nihil terrenum obtineat. Est enim fuligo vapor terrestris, fumus mistio quaedam ex terrestri aqueaque substantia sententiâ Galenilib. 8. meth. med. cap. 5. Αὐσκαπνα vero ligna viridia, tortuosa, crebrius commota, & quae humida sunt teste Thesphraste locis citatis. Hinc in luculentiore flammâ, quae minus fumi emirtit, quod is inflammetur & discuriatur, ciendo fumo ac temperando nimio calori aquam interdum aspergunt: quâ tamen frequentius affusâ Harengi fracescunt, marcidi, friabiles & sine sapore. Chalcides sic infumatos pisces ab aeris colore splendido appellarunt veteres, ut notat Julius Caesar Scaliger exercit. 226. sect. 2. Et Chalcidica dicebantur opera ex ferro, aut aere, aliove metallo, & quia Chalcide in Euboea coepta conflari: de qua re pluribus Casaubonus ani. madvers libr. 14. Athen, cap. 6. Chalcides quoque pisces apud Athenaeum l.7. deipnosoph. p. m. 328, à squamarum, ut arbitror, fulgore, qualis politi ferri est, sic dicti: quod, ut Poeta canit dum transit in usus, miissiduo splendore micat, vultuqe nitenti Audet ad argenti decus adspirare superbum. Gallu Sorez dicuntur à nigrore, ut arbitratur Rondeletim lib. 7. de piscibm cap. 16. aut à Soer/ vocabulo Gothico, ut censet Scaliger: quod & Germanicum est Saxoniae inferiori, & siccum significat. Vulgò Backing. quod à fumo hircosum spirent, ut opinatur Doctissimus Martinia: Belgi- Boeckling & Beuckling/ an grata memoria adversus Guilielmum Beukelium, primum apud Belgas authorem condiendi Harenges eosque in tonnis stipandi? De quo admodum dubito: quod vetustior Belgis multò cura fuerit suffiendi Harongos, quàm condiendi, ut notat Zuerius Boxhornim in Apolog. pro nav. Hol. p. m. 241. Primus quidem inter Belgas condiendi & in tonnis conservandi Harengi rationem excogitasse fertur Guilitimu Benkelim, aliis Benkeldim, magni nominis piscator, qui anno clo cec XLVII. Bitrvlieri extremum vitae diem clausit: ob quod momentosum inventum posteritas etiam nunc reveretur viri memoriam.","prev":{"citation":"De harengo exercitatio medica 72","label":"CAPUT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/72"},"next":{"citation":"De harengo exercitatio medica 74","label":"CAPUT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/74"},"credit":{"text":"Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica","quality":"ocr"}}