{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigramma 1.1-46","citation":"Paul the Apostle, Saint, Epigramma 1.1-46","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/1.1.md","author":{"name":"Paul the Apostle, Saint","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-the-apostle-saint"},"work":{"title":"Epigramma","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0222a.stoa001"},"verse":true,"words":312,"text":"Si domini templum supplex peccator adisti,\nimmo et custodem templi populique magistrum,\nquot sunt hic homines, tot Christi altaria uises:\nsed si conlatis iuuat indulgere loquellis,\n5 hic habitat tuus ille hospes, mea uiscera, Thesbon,\ncui fratrum ad requiem frondosae uitis in antro\nherbida caespitibus sunt structa sedilia uiuis.\ndic igitur, Salmon, quae rerum nunc tibi sors est,\nquis patriae status est, quid te delectat in illa?\n10 Namque agris opibusque hominum terraeque colonis\nnunc primum inlaesae turbato foedere (pacis)\nbarbarus incumbit: nec longa (in) saecula uitae\nnunc prosunt structae solido de marmore uillae\nabsumptaeque omnes uana in proscaenia rupes.\n15 at uero interior pestis bellumque profundum\nolim nos densa telorum nube fatigat\nsaeuior et tanto (est quanto) est occultior hostis.\net tamen heu si quid uastauit Sarmata, si quid\nUandulus incendit ueloxque abduxit Alanus,\n20 ambiguis spebus licet et conatibus aegris\nnitimur in quandam speciem reparare priorum.\nilla autem nostro quae sunt amissa periclo\nneclegimus longoque situ squalescere mentis\nignaui patimur subiectaque colla catenis\n25 dedimus et manicis peccati praeda ligamur.\nac prius est uitem purgare, abscidere sentes\nconuulsamue forem aut fractam renouare fenestram\nquam latos campos animae et praetoria cordis\nexcolere et captae conlapsum mentis honorem.\n30 nil gladius, nil dira fames, nil denique morbi\negerunt: fuimus qui, nunc semper sumus. isdem\nsub uitiis nullo culparum fine manentes,\nqui prius in noctem prandebat, nunc quoque potans\ncontinuat soles nullo discrimine lychnis.\n35 moechus erat Pedius: moechatur, durat in isdem\nleprae dum furuis; liuebat Polio: liuet;\nAlbus, cunctorum quondam captator honorum,\norbis in excidio minus ambitione laborat?\nnil sanctum nobis nisi quaestus et illud honestum est,\n40 utile quod fuerit, uitiisque uocabula recti\nindimus et parci cognomen sumit auarus.\nat qui confessis uitiis et crimine aperto\nnon potuere capi — uirtutis imagine ducti\naltius occulti fouerunt- uulneris ulcus —,\n45 hos terrena trahit sapientia nescia ueri\net miseros idem, qui decipit, incitat error.","prev":{"citation":"Epigramma pr.60-63","label":"pr.60 to pr.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/pr.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/pr.60"},"next":{"citation":"Epigramma 1.47-88","label":"Lines 1.47-1.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/1.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/1.47"},"credit":{"text":"Paul, the Apostle, Saint, Epigramma, ed. Karl Schenkl, Michael Petschenig, Robinson Ellis, Georg Brandes. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0222a/stoa001/stoa0222a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}