{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 3.1","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.1","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.1.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Igitur aliquanti ex ducibus Langobardorum cum valido exercitu Gallias ingrediuntur . Horum adventum vir Dei Hospitius, qui aput Niceam erat inclausus, sancto sibi revelante Spiritu, longe ante praevidit eiusdemque urbis civibus, quae mala inminerent , praedixit. Erat enim vir iste magnae abstinentiae et probabilis vitae; qui constrictus ad carnem cathenis ferreis, induto desuper cilicio, solo pane in cibo cum paucis dactulis utebatur. In diebus autem quadragesimae radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus heremitae utuntur, exibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas virtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris venerabilis viri Gregorii Turonensis episcopi. Igitur vir iste sanctus adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit: 'Venient', inquid, 'Langobardi in Gallias et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini. Est enim omnis populus periuriis deditus, furtis obnoxius, rapinis intentus, homicidiis prumptus; in quibus non est iustitiae fructus: non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non suscipitur hospitio peregrinus. Ideo haec plaga Ventura est super populum istum'. Monachis quoque suis praecipiens dixit: 'Abscedite et vos a loco isto, auferentes vobiscum quae habetis. Ecce enim gens appropiat quam praedixi'. Dicentibus autem illis: 'Non relinquimus te, sanctissime pater', ait: 'Nolite timere pro me. Futurum est enim, ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem'.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 3.1.20-35","label":"3.1.20 to 3.1.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.1.20"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 3.2","label":"Part 3, Incipit Historiae Langobardorum Liber Tertius.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.2"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}