{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 3.6.219-233","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.6.219-233","ref":"3.6.219","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.219","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.219.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Quae columna usque hodie dicitur persistere et columna Authari appellari. 33. Fuit autem primus Langobardorum dux in Benevento nomine Zotto, qui in ea principatus est per curricula viginti annorum. 34. Interea Authari rex legationem verbis pacificis ad Gunthramnum regem Francorum, patruum scilicet Childeperti regis, direxit. A quo legati idem iocunde suscepti, sed ad Childepertum, qui ei nepus ex fratre erat, directi sunt, ut per eius notum pax cum gente Langobardorum firmaretur. Erat autem Gunthramnus iste, de quo diximus, rex pacificus et omni bonitate conspicuus. Cuius unum factum satis aramirabile libet nos huic nostrae historiae breviter inserere, praesertim cum hoc Francorum historia noverimus minime contineri. Is cum venatum quodam tempore in silvam isset, et, ut adsolet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo tantum suo remansisset, gravissimo somno depressus, caput in genibus ciusdem fidelis sui reclinans, obdormivit. De cuius ore parvum animal in modum reptilis egressum, tenuem rivulum, qui propter discurrebat, ut transire possit, satagere coepit. Tunc isdem in cuius gremio quiescebat spatham suam vagina exemptam super eundem rivulum posuit; super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmcavit. Quod cum non longe exinde in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum super eandem spatham praefatum rivulum transmeasset, rursum in os Gunthramni, de quo exierat, introivit. Gunthramnus post haec de somno expergefactus , mirificam se visionem vidisse narravit. Retulit enim, paruisse sibi in somnis, quod fluvium quendam per pontem ferreum transisset et sub montem quoddam introisset, ubi multos auri pondus aspexisset. Is vero in cuius gremio caput tenuerat, cum dormisset, quid de eo viderat, ei per ordinem retulit. Quid plura? Effossus est locus ille, et inaestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 3.6.207-218","label":"3.6.207 to 3.6.218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.207"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 3.6.234-249","label":"3.6.234 to 3.6.249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.234"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}