{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 3.6.63-77","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.6.63-77","ref":"3.6.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.63.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Defuncto vero Narsete, supradictus senex ad caesarem Tiberium veniens, dixit: 'Si', inquid, 'mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, caesarem, dicam'. Cui ille: 'Dic', ait, 'quod vis; proderit enim tibi, si quid nobis profuturum esse narraveris'. 'Thesaurum', inquid, 'Narsis reconditum habeo, quod in extremo vitae positus celare non possum'. Tunc caesar Tiberius gavisus mittit usque ad locum pueros suos. Recedente vero sene, hi secuntur attoniti; pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur. In qua tan tum auri vel argenti repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis. Hic cum augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta consuetudinem ad spectaculum circi populus expectaret, insidias ei praeparans, ut Iustinianum, Iustini nepotem, ad dignitatem imperatoriam sublimaret: ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocatum ad se pontificem urbis, cum consulibus ac praefectis palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali inpositus, cum inmensis laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod eius adversarii audientes nihilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt confusionis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus adveniens Iustinianus, pedibus se proiecit imperatoris, ob meritum gratiae quindecim ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere iussit. Sophia vero augusta, imnemor promissionis quam condam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere . Procedente autem eo ad villam, ut iuxta ritum imperiales triginta diebus ad vindemiam iocundaretur, vocato clam Iustiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto, Tiberius cursu veloci Constantinopolim regreditur adprehensamque augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum relinquens. Segregatisque pueris eius ab ea, alios de fidelibus suis posuit, qui ei parerent, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 3.6.46-62","label":"3.6.46 to 3.6.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.46"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 3.6.78-92","label":"3.6.78 to 3.6.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.78"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}