{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 4.19","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.19","ref":"4.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.19.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"'Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria vestra sicut re vera de filio nostro confidimus, petere a vobis aliqua fiducialiter provocamur, arbitrantes, quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re, unde vestra anima multum poterit adiuvari . Indicamus autem, propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse, et ideo Savino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Brittiorum aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus, ut actionariis vestris qui in illos loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bubus suis in eius transmittere solatium debeant, quatenus vobis concurrentibus melius quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim promittimus, quia, dum res perfecta fuerit, dignum vobis exenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare et filiis nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus, gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse pro praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis'.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 4.18","label":"Part 4, Incipit Liber Quartus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.18"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 4.20-21","label":"4.20 to 4.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.20"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}