{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 4.9","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.9","ref":"4.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.9.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"'Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum. Quia excellentia vestra ad faciendum pacem studiosius et benigne se, sicut solet, inpenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de christianitate vestra confidendum fuit, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram omnibus monstraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut, sicut fidem rectam tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima filia, de sanguine, qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima hic et in futuro conpenset. Salutantes vos praeterea paterna dilectione hortamur, ut aput excellentissimum coniugem vestrum illa agatis, quatenus christianae rei publicae societatem non rennuat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitiam conferre voluerit. Vos ergo more vestro quae ad gratiam partium pertinent semper studete atque, ubi causa mercedis se dederit, elaborate, ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis'. Item epistola eiusdem ad Agilulfum regem: 'Gregorius Agilulfo regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus, quia peticionem nostram audientes, pacem, quae utrisque esset partibus profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudamus, quia pacem diligendo, Deum vos, qui auctor ipsius est, amare, monstratis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid agi habuit, nisi ut cum peccato et periculo partium miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur? Sed ut prodesset nobis eandem pacem, quemadmodum a vobis facta est, sentiamus, paterna caritate salutantes petimus, ut, quotiens occasio se dederit, ducibus vestris per diversa loca et maxime in his partibus constitutis vestris praecipiatis epistolis, ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae agere gratias valeamus. Latores vero praesentium litterarum, sicut revera homines vestros, in eo quod debuit affectu suscepimus, quia iustum fuit, ut viros sapientes et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt cum caritate et suscipere et dimittere deberemus'.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 4.8","label":"Part 4, Incipit Liber Quartus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.8"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 4.10","label":"Part 4, Incipit Liber Quartus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/4.10"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}