{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 5.2.14-24","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.2.14-24","ref":"5.2.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.2.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.2.14.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"His auditis Grimuald nimium credulus effectus, et quod promiserat oblitus, in innocentis Perctarit statim necem accenditur, consiliumque iniiti, qualiter eum, quia iam hora tardior erat, in crastino vita privaret. Cui denique ad vesperam diversos cibos, vina quoque praecipua variaque potionum genera transmisit, ut eum inebriare possit, quatenus multa eadem nocte potationo resolutus vinoque sepultus, de sua nihil salute cogitare valeret. Tunc unus qui de eius patris obsequio fuerat, cum eidem Perctarit ferculum regium adtulisset, quasi eum salutaturus sub mensam caput mittens, eidem secrete, quia rex eum occidere disponeret, nuntiavit. Perctarit vero statim suo pincernae praecepit, ut sibi in fiala argentea non aliud quam aliquantulum aquae propinaret. Cumque hi qui diversi generis potiones ei a rege deferebant de verbo regis eum rogarent, ut totam fialani biberet, ille in honorem regis se totam bibere promittens; parum aquae libabat de argenteo calice. Qui ministri dum haec regi nuntiarent , quod ille avidissime biberet, rex laetus respondit: 'Bibat ebriosus ille; cras enim pariter eadem vina mixta cum sanguine refundet'. Perctarit vero Unulfum citius ad se adscitum, de sua morte ei regis consilium nuntiavit. Qui statim ad domum suam puerum misit, ut sibi lectisternia deferret, lectumque sibi iuxta stratum Perctarit fieri praecepit. Nec mora, rex Grimuald suos satellites direxit, qui domum, in qua Perctarit quiescebat, ne aliquo modo effugere possit, custodire deberent. Cumque coena finita esset, et egressis Omnibus Perctarit tantum et Unulfus ac vestiarius Perctarit remansissent , qui utique eidem satis erant fideles, consilium ei aperiunt et obsecrant eum, ut, cum Perctarit fugeret, ipse eum s quamdiu possit intra eodem cubiculum quiescere simularet. Cumque se ille hoc facturum spopondisset, Unulfus, pannos suos lectaricios et culcitram ursinamque pellem supra dorsum ac cervicem Perctarit inposuit, cumque ex consilio quasi rusticanum servum extra ianuam inpellere coepit, multasque ei iniurias faciens, fuste eum insuper percutere desuper et urguere non cessabat, ita ut inpulsus atque ictus saepius ad terram corrueret.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 5.2.1-13","label":"5.2.1 to 5.2.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.2.1"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 5.2.25-32","label":"5.2.25 to 5.2.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.2.25"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}