{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 5.34","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.34","ref":"5.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.34.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":143,"text":"Qui ut regni iura suscepit, in loco illo qui a parte fluminis Ticini est, unde ipse olim fugerat, monasterium quod Novum appellatur Domino et liberatori suo in honore sanctae virginis et martyris Agathae construxit. In quo multas virgines adgregavit rebusque et diversis pariter eundem locum ornamentis ditavit. Regina vero eius Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra muros eiusdem civitatis Ticinensis, quae Ad perticas appellatur, opere mirabili condidit ornamentisque mirificis decoravit. Ad perticas autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, id est trabes, erectae steterant, quae ob hanc causam iuxta morem Langobardorum poni solebant: si quis enim in aliquam partem aut in bello aut quomodocumque extinctus fuisset, consanguinei eius intra sepulchra sua perticam figebant, in cuius summitate columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum dilectus obisset, scilicet ut sciri possit, in quam partem his qui defunctus fuerat quiesceret.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 5.33","label":"Part 5, Incipit Liber Quintus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.33"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 5.35","label":"Part 5, Incipit Liber Quintus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.35"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}