{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Langobardorum 6.5","citation":"Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.5","ref":"6.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.5.md","author":{"name":"Paulus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus"},"work":{"title":"Historia Langobardorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"His temporibus per indictionem octavam luna eclypsin passa est. Solis quoque eclypsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto Nonas Maias effecta est. Moxque subsecuta gravissima pestis est tribus mensibus, hoc est Iulio, Augusto et Septembrio; tantaque fuit multitudo morientium, ut etiam parentes cum filiis atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, aput urbem Romain ad sepulchra ducerentur. Pari etiam modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut, cunctis civibus per iuga montium seu per diversa loca fugientibus, in foro et per plateas civitatis herbae et frutecta nascerentur. Tuncque visibiliter multis apparuit, quia bonus et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et ex iussu boni angeli malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens de venabulo hostium cuiuscumque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc cuidam per revelationem dictum est, quod pestis ipsa prius non quiesceret, quam in basilicas beati Petri quae ad Vincula dicitur sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox in iam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quievit.","prev":{"citation":"Historia Langobardorum 6.4","label":"Part 6, Incipit Liber Sextus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.4"},"next":{"citation":"Historia Langobardorum 6.6","label":"Part 6, Incipit Liber Sextus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.6"},"credit":{"text":"Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip","quality":"proofread"}}