{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 208-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 208-2","ref":"208-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/208-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/208-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/208-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"OLEVM PICINVM XCIIX Pice oleum fit: quod picinum appellant separata parte aquosa eius. Innatat.n. haec, ut in lacte serum. Excipitur uero dum coquitur Pix: uelleribus puris su pra halitum eius expansis: & cum illa permaduerunt, expressis in uas: atque hoc fit, quamdiu Pix coquitur. ualet ad quaecunque pix liquida cum farina hordeacea. pilos alopeci is reddit: ad quas & pice liquida utuntur. sicut ad iumentorum quoque ulcera & scabiem. FVLIGO PICIS Onficitur & e liquida pice Fuligo. in lucernam nouam accensam datur aliquid picis, ut conflagret: mox lucerna operta in nouum fictile demit titur. uasi forma debet esse: quae clibano superne angusta, orbiculataque: ab imo pertusa. hoc modo composita relinquitur, ut ardeat, priore uero absumpta. inuicem alia subinde infunditur: idque sępius, usque adeo dum collectae fuliginis copia satiffaciat. Ita Reponunt: & utuntur. Natura eius acris & astrictoria est. Vsus ad Calliblephara: oris circumlitiones: palpebras: quibus pilos renasci uelimus: Imbecillas illachrymantes. Exulceratos oculos. PALIMPISSA Ix sicca e pice liquida fit decocta. Quidam uocant Palimpissam: & eius duo genera. uiscosum & aridu m. priori nomen Boscas. optima est: pura pinguis: odorata: subrutilans. Resinosa: Excalfacit: mollit: suppurat: tu bercula: panosque discutit. ulcera explet. in uulnerarias medicinas utiliter sciscitur. ZOPISSA CII Opissa: quam aliqui Apochyma uocare maluerunt: derasa nauibus Re sina est cum cera: discutiendis collectionibus potens: uidelicet marino Sale macerata. Quidam in eo nomine Resinam e picea capiunt. BITVMEN CIII Itumen e lacu Iudeae prę caeteris censetur. probatio eius ut modo purpu rae splendeat: sitque odoris contenti ponderosum ac graue. Damnatur ni grum & sordidum. Adulteratur Pice. nascitur & Phoenice circa Sidon nem. habetur & Zacynthum: & quod a Babylone inuehitur. in Agrigentino quoque iii agro liquid um innatat fontibus: quo utuntur ad lucernarum lumina olei uice: Siculum oleum uocantes, errore manifesto: quianum oleum non est: sed genus ut dixi bituminis liquidi.","prev":{"citation":"De materiali medicina 208","label":"FVLIGO RESINAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/208"},"next":{"citation":"De materiali medicina 209","label":"PISSASPHALTON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/209"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}