{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 222","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/222.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"MALICORIVM CLXIII Vtamina mali granati: quae malicorium nonnulli appellant: astringen di & ipsa uim continent: iisdem quoque utilitatibus pollent: quibus & cy tini. radix decocta succum emittit: qui tineas latas expellit & necat. BALAVSTIVM CLXIIII Alaustium flos est syluestris punicę. Genera eius multa: candidi: Rubri: Rosacei. Proxima cytino supradicto germanitate. Succus ut hypocisti dis premitur. Natura ei spissare: cytini & hypocistidis effectibus. MYRTVS CLXV Yrtus urbana utilior medicinae nigra, quam candida: Et inter nigras montana, semen habet minus ualidum: cuius sicut & arboris natura sit ut astrin gat. Datur autem uirens & siccum potu ciboque sanguinem excreantibus, uesicae Rosionibus succo uiridium eadem proprietas. Stomacho utilis est. urinam cit. bibitur contra phalangium in uino & scorpionis ictus. Seminis Cocto inficitur capillus. Vicera in extremitatibus corporis nata cum uino sufferuefactum & illitum sanat. Inflammationibus oculorum imponitur, cum polenta illinitur ęgy lopi. Ex eodem semine uinum fit expresso cremore & leuiter decocto: uitiatur enim acore: quod ita praeparatum non sit, praesumentes id in cibis crapulam negantur sentire: prodestque ad omnia quę semen. Abundantiam feminarum insessione prohibet. Item uuluam sedemque procidentem. utile & furfuribus: ulceribus manantibus. Pustularum eruptionibus, capillis fluentibus. Additur quoque in medicamenta: quae liparas uocant eadem de causa, qua oleum: quod e foliis eius conficitur. Decoquuntur ad insidendum & folia quo modo & articulos dissolutos, collisosque fouent: & ossa fracta: Vitiligines purgant: eodem decocto utuntur ad aures purulentas: capillorum nigritiam. Pares effectus & succo. Folium tritum illinitur ex aqua ulceribus atque locis: quę in humore sunt: omnibus: itemque & coe liacis. Cum olei uero acerbi aut Rosacei exiguo atque uinitulceribus: quę serpunt: Igni sacro: Testium tumoribus: epinyctiditcondylomatis. Eorundem arentium farina, paronychiis: pterygiisque inspergitur. uirus alarum & feminum mitigat. cardiacis sudores imposita cohibet. Cremata & cruda cum cerato purgant ambusta igni: pterygia: paronychia: Exprimitur foliis succus, affuso paulatim uino uetere, alias aqua eoelesti, atque etiam expresso. Probatur qui tortiuus recensque sit. Arefactum situs occupat, ignauus segnisque redditur. CLXVI","prev":{"citation":"De materiali medicina 221-2","label":"CYTINVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/221-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/221-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 222-2","label":"MYRTIDANVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/222-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/222-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}