{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 334-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 334-2","ref":"334-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"RVBVS IDAEA DCXLVIII Atos Idaea hoc est Rubus Idaeus appellatus est, quoniam in Ida plurimus nascitur. Est autem tenerior multo quam Rubus, minoribusque spinis, Sępenullis. Eadem praestat: quę supradictus Peculiariter flos eius cum melle distritus. Epiphoris oculorum illinitur & ignibus sacris: contra stomachi quoque uitia bibitur ex aqua. HELXINE DCXLIX Elxine Aliqui Elitin & Cannuchersaean & Amelxinen & Sucotachon & Pychnacon: & Mesampelon & Cittampelon & Cissamethon: & Anatetamenen. Romani Volucrum lapparum. Aegyptii Apap: alii Parthe nion: alii Sideritin. Alii Heraclian. Alii Asyrian: alii Hygienem agrian: alii Clybadion: alii Polyonymon uocant. Nascitur in parietinis Sepibus: uineis: Cauliculos habens leuiter rubentes. Folia herbę mercurialis hirsuta: Semine obducto, Caulibus: asperitate etiam uestium Tenaci. Vim habent folia spissandi: refrigerandi. Quamobrem Ignes sacros: adustiones: condylomata: Panos incipientes: tumores collectionesque omnes illitis sanant. Succus cum Psimmithio Ignem sacrum & mala: quę serpunt inungit. Imponitur & podagris Cera Cypria uel Hyrcino seuo collectus. Emendat & ueterem tussim Cyathi haustu. Inflammationibus tonsillarum gargarissatus & illitus confert. Aurium cum rosaceo infusus exterminat. Est & Helxine foliis hederę duntaxat minoribus. Ramu lis longis: quibus amminicula quę cumque complectitur. DCL ELATINA Latine folia habet Helxines: pusilla: rotunda pilosa, tenuibus & Semipedalibus ramulis: quinis senisque a radice statim foliosis astricta gustu: Nascitur in segetibus & utique solo culto. Inflammationibus & fluctionibus oculorum efficax foliis cum polenta impositis. Eadem cocta sorbitionis usu a dysenteria eliberat. DCLI EVPATORIVM Vpatorion. Alii Epatorion. Alii Epatitin. Romani uolucrum majus. c Surculosa est herba simplicis Scapi: tenuis: lignosi: subrecti: nigrantis: hirsuti: cubitalis aliquando & amplioris: folio per interualla inciso & magna ex parte quinquepartito: Interim plurifariam quinquefolii aut Cannabis similitudine. Nigro & ipso extremitatibus serratis. Semen leuiter plumosum è medio Caule circa prosilit inclinatum in terram, ut cum inaruerit: uestibus quoque in ambulantium adhęrescat. Huius folia cum Suillo pingui trita & imposita ulceribus cicatrici repugnantibus medentur. Semen & Herba in Vino pota, dysentericos item affectos locinora, & Saerpente percussos restituit. Hanc aliqui falso Artemisiam esse putauerunt. Sui enim generis artemisiam indicauimus.","prev":{"citation":"De materiali medicina 334","label":"SIDERITIS TERTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334"},"next":{"citation":"De materiali medicina 335","label":"PENTHAPHYLLON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/335"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}