{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 426-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 426-2","ref":"426-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/426-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/426-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/426-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"OPIVM SIGNA ET CVRATIO CXXIII Pium hoc est Lachryma papaueris quibus sit haustum: soporem cum refrigeratione inducit & uehementem pruritum: adeo ut concipiente uires medicamento altissimum somnum plerumque abrumpat. Halat uero succi eius odor circumsecus ab omni corporis parte prodendo se. Igitur Vomitio nibus ex oleo & iniectionibus acrium specierum peractis auxilio erit acetum mulsum cum sale potum, aut mel cum rosaceo calefactum & Vinum Meracum cum scopis absinthii Cinamomoue largiter insumptum aut acetum per se calidum: Item nitrum cum aqua: & Origanum cum lexiuio aut passo. Semen quoque syluestris rutę cum pipere uino & panace. Item piper cum aceto mulso & castoreo: aut satureiae aut cunilae bubulae dec octo, & uino adiectis: & ii quoque olfactu excitari debent subinde & in balneas feruentes ad restinguendos pruritus descendere: simul la uere: pinguia iurulenta cum uino passoue traduntur ut bibant. Item medulla cum oleo. PAPAVER CORNVTVM SIGNA ET Curatio C. XXIIII Apauer cornutum cibo & potu enoxat ut opium. Cura parili depellitur. C. xXv PHARICON SIGNA ET CVRATIO Haricon gustu quidem omni assimilatur nardo: sed resolutionem facit neruorum cum alienatione mentis atque spasmo. Purgatione ut in cęteris praemissa uiuum absinthites bibendum cum myrrha uel Cinnamomo uel nardo gallicatquam serinen appellauere: uel nardi spica drachmis duabus in passe & myrrhae obolis totidem: Item cum Iride ac rosa in uino. Caput uero erasum prius farina ordeacea illinendum cum ruta trita & aceto. CXXVI TOXICON SIGNA ET CVRATIO Oxicum Nominatum uidetur ab arcubus: quoniam barbarorum sagitrę in praeliis tingerentur illo. comitatur inflamatio labiorum atque linguae. Furor indomuus, obuersatio uariarum imaginum: quibus illorum mens pręcipue addicta fuerit. Omnino difficilis medicinae curatio proponitur: raroque unquam accidit quenquam seruari: qui biberit. Quamobrem uincire coienit primum eos Dein cogendi sunt Vinum dulce cum Rosaceo biberet mox Reiicere. Ingerendum & semen Rapi cum uino priuatimque Radix quinquefolii: sanguis Hircinus aut Caprinus. In eundem usum & corrices quernus fagineus & Hignus subacti la ctedantur. Prodest & cotonea mala esse trita: aut cum pulegio ex aqua, Item amomum & balsami semen in uino. Quod si qui forte periculum effugere, diu in lecto inutiles iacent conualescentesque etiamnum raro ad sanitatem perueniunt: & reliquam uitam uelutattoniti ac stupentes exigunt.","prev":{"citation":"De materiali medicina 426","label":"SMILAX SIGNA ET CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/426"},"next":{"citation":"De materiali medicina 427","label":"VISCVS SIGNA ET CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/427"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}