{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 449-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 449-2","ref":"449-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/449-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/449-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/449-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"HERMOLAI BARBARI PATRITII VENETI ET AQVILEIEN SIS PATRIARCHAE COROLLARII LIBER PRIMVS. IRIS ILLYRICA. Cap. I. Ris Aestate floret. Folio arundinaceo. Caulem habet cubitalem at que rectum similem Asphodelo: Sed minorem durioriemque. Sunt qui Hieri da appellent: unde Consecratrix quoque dicta sit in latino. Erebus in unguenta uenientibus nihil in Europa nasci praeter iridem Auctor est Theophrastus. In Illyrio commendatissima est: parte mediterra nea, niaximeque septentrionibus exposita: Et ut inquit Nicander & Plinius in syluestribus Drilonis ac Narone Laudatur Itis Radice tam tum. Macedonica candicat. Illyrica duorum generum est. Raphanitis a similitudine: quę & melior. Rizotomos subruffa. Non improbatur & pisidica selgensium. Fossuri tribus ante mensibus mulla aqua circumfusa hoc ueluti placamento terrae blandiusitur. Circunscri ptam Mucrone gladioue triplici cum legerint: partinus in Coelum attollunt. Praecipiturque ante omnia ut casti petant. Nullos cultus exigit. nisi quod ablaquaeatam resiccare solent. Tractatu pustulas ambusti modo facit. Teredinibus non sicca modo, Sed in terra quoque celerime infestatur. Osten dit nobis iridem in horto suo foelix Sophia paduae. Repraesentabat eius flos pruna perquam ma tura odore, ob quod mire appetitur a formicis. Radicem quoque uidi Ruffam extra: intus prcan didam. Genus vnum eius troglodyticum appellant: quam qui manducauerit: uinum quamuis copioso eo hausto non oboletiut Aphricanus scriptum reliquit. In Paulo non troglodyrin sed astragalitin legas in pastilli compositione pantolmii vocati. Philinus flores iridis lycos vocari tradit quia labiarum lupispeciem reddant: a pollonius Herophili discipulus itin ex Elide ac cilicia probabat. Est & orbiculus pastillusve iris appellatus in medicina: is ex croco, alu mine myrrhaque conficitur.","prev":{"citation":"De materiali medicina 449","label":"IOANNIS BAPTISTAE EGNATII VENETI IN PRIMVM COROLLARII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/449"},"next":{"citation":"De materiali medicina 450","label":"HERMOLAI BARBARI PATRITII VENETI ET AQVILEIEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/450"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}