{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 459-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 459-2","ref":"459-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/459-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/459-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/459-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"OLEVM AMYGDALINVM XXXIX Leum ex amygdalis Neopum vocari legitur in Plinio. Puto corruptam esse lectionem: & aut netopum vt Hippocrates, aut metopism vt Dioscorides legendum. Adde quod vn guentum aegypto familiare quod Metopium appellatur: ipsum quoque de nucibus amaris conditur vt post liquebit. Paulus amygdalinum inquit, metopium quoque dicitur propter galbanum quod metopum in Aegypto nominatur & in oleum hoc adiicitur. Aetius oleum hoc etiam halinon vocari tradit ab amaritudine vt opinor. OLEVM BALANINVM Leum Balaninum e glande fit egyptia quę myrobalanus quoque dicitur. Simplex hu ius compositio diu fuit. deinde resina quoque mixta. OLEVM SESAMINVM XII Leum Sesaminum indis refertur acceotum, qui e castaneis quoque atque oryza conficiant. OLEVM CARYINVM XLII. Leum e iuglandibus iners & graue corpori est sapore ingrato. Et.n. si quid in nuceo computruit, totus modus deperit. Nunc tota fere Liguria Insubriaque promiscuum & cibis & lumini, haud magnopere molestum. OLEVM HYOSCYAMINVM XLIII Leum hyoscyaminum ex leminibus apollinaris herbae conficitur, quam hyoscyamon graeci vocant. Cauendum in potu, quoniam cerebri motus faciat. OLEVM GNIDIVM XLIIII Leum Guidium ex gnidio grano id est Gnidio cocco fingitur. OLEVM CNICIVM XLV. Leum Cnicium ex Cnico herba, quam celebrant aegyptii. oleo tantum non cibo gra tam. Italiae ignota Plinii temporibus. XLVI. OLEVM RAPHANIMVM Leum Raphaninum ex radice latinis appellata. Aegyptii Raphansi maxime cupie bant serere modo licuisset, quia & quaestus maior quam e frumento redibat, & minus tri buti pendebatur. nullumque copiosus erat oleum OLEVM MELANTHINVM XLVII Leum melanthinsm nomem habet a melanthio, quod est Git quasi nigellam verbum e verbo dicas. nam melanthemon, anthemis est, quam modo chamęmilon uocari frequentius aimaduer to. quamquam Plinius vtraque melanthion appellat, nisi lectio deprauata est, quod & crediderim. XLVIII","prev":{"citation":"De materiali medicina 459","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/459"},"next":{"citation":"De materiali medicina 459-3","label":"OLEVM SINAPINVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/459-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/459-3"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}