{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 466-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 466-2","ref":"466-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/466-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/466-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/466-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"CORTEX TVRIS Ortex turis, plinius medicinas nec turis, nec myrrhaepriuatim exequitur: Cum tamen styracis & peregrinarum terum multarum describat: Credo quod usus horum uagus & amplior esse uidebatur quam ut loco uno includi posset. Arbor porro ipsa libanos & dendrolibanos. lacryma uero libanotos a Galeno dicitur. Interim confundi usum eum comperias. So phocles ut Galenus. Furipides contra libanum pro lacryma. libanoton pro arbore turis accipit. a iuuene assyrio cui nomen esset libanos in hunc fruticem conuerso dictam graeci fabulantur: que deos studiosissime colentem inuidi occiderint hinc esse diis ture gratius. In sabaeis & larimnum odoris ut inquit Strabo praestantissimi genus oritur: nec quale id sit demonstrat: quemadmodum nec herbam illam in ora littorali eiusdem tractus nascentem suauissimi odoris: sed qui celer rime uanescat. LXXXVI MANNATVRIS Anna Turis est hyposisma: quod Plinius micas concussu Elisas interpretatus est, ubi deprauata dictione, Mammas non Manna uulgo legitur. Id autem fit gestatum atterentibus se glebis ut inquit Aetius. Differt a Ture Manna. quod plus astringit propter corticis fragmenta quae remanent. Nam quod turis chondros a grecis dicitur: Nos turis gra num interpretamur secuti Plautum in Penulo: qui nullum inquitturis granum sacrificant. Est & genus mannae Recetioribus dictum & a sacris quoque literis acceptum. De quo superius in elaeo melite. Manes certe uasis nomen est: & in cottabo pars extantior ac prominula: quam Sophocles aheneum caput uocauit. Erat autem Cottabus siue Cottabis uasarium. Iocularis in conuiuio ia ctus conceptaculum propositis uictori praemiis: quae Cottabica uocabant: id quod eiaculaban tur: liquida erat materia: hoc est id, quod in poculo Reliquum obmanserat. Latagae Itemque latax appellatum. in eo uase pars, quae sonitum Red debat percussa casu lataginis: Plastinx nomi nabatur. Sinistro cubito innixos dextra molliter & per girum lacere legitimum erat, Cottabi mentionem in Plauto quoque habes: Medici Cottabum ex imperitia uocabuliut Atheneus inquit potionem a balneis siuè ut Photion uomitionem ante balneas uocabant, non pridem in uentam & sanitatis usu detestabilem, Et ab Erasistrato uehementer damnatam.","prev":{"citation":"De materiali medicina 466","label":"BDELLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/466"},"next":{"citation":"De materiali medicina 467","label":"EVLIGO TVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/467"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}