{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 477","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 477","ref":"477","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/477","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/477.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"POPVLVS NIGRA CXIX Opulus nigra qualis ea sit indicatum est in candida. De ipso autem Electro sunt qui tria eius genera constituant ex arborum succo primum quod inde succinum dicatur, ut non hoc sit quod homerus nouerit. Secundum naturale quinta parte argenti ut in canaliensi auro. Tertium cura fit ex tribus auri partibus & una argenti quaequam quod quintam partem argenti excedit incudibus non Resistat. Etrare Plinius existimat qui melius esse putant naturale, cuius probatio, ut ueneno accepto & stridorem emittat & uarios quasi arcus coelestis in dissimilitudinem reddat colores. Narratur & haec ad lucernarum lumina clarius argento splendere. Electrum inquit strabo purgamentum ipsum auri est coctura prima quod ex sulphurosae cuiusdam cretae comitatu fit: argentum autumque in se complexum. chymistae phaethontem uocant. Diuersum ab hoc uidetur genus esse quod ambra siue ampar caninum dicitur. Aetius ami bar: nos succinum orientale primi nominauimus: incompertum ueteribus ut arbitror. multis locis scaturiens bituminis & sulphuris modo. Discrimen eius triplex. Ruffum & pingue praeferunt. Selachiticum a municipio quodam indiae uocatum: ubi nascitur. Sub albidum ex arabia faelici minus probatur e maritimo quodam oppido: cui Sechra nomen est: Deterrimum nigrescit quod pisces deuorauere. de hoc tantum alii aliter. Nos graecam fidem sequimur. VLMVS CXX Lmum pteleam graeci uocant utique campestrem: quae & fruticosior. Alterum genus montanae, oripteleam nominant. Folium indiuisum laeuiter per oram serratum oblongius quam piro, scabrum. Arbor grandis & celsa, irriguis amica: ligno flauo, neruoso, tobusto ut quae tota cor sit. Vtuntur eo ad fores lautiores ad Cardines, assamenta portarum & torcularia, sontium caueas & ad carpentarium qunque obus. uiridis facile ceditur. sicca difficile. Sterilis habetur arbor. Cradae ulmo, ut fico, robori, platanoque gignuntur. uuam fert & in petio lis lachrymae modo gummi & bestiolas culicibus caprifici similes in foliculis: & autumno cachryes uocatas, complures minutas atque nigras ut Theophrastus scribit. italiae quatuor ulmi sunt genera. Nostrates densiore folio & ab eodem pediculo numerosiore. gallicum syluestre. quar tum attinias uocant excellsissimas & in iis sicanas illis praeferunt: quae non sunt riguae. steriles attiniae. ideo plantis feruntur autumno uitibus & maritas appellamus. Reliquae proueniunt Samara siue amara ut columellae placet (ita nominantur ulmi semen) colliguntur circa martias Kalendas cum flauescere incipit: priusquam folio uestiantur ulmi. columella ulmorum duo tantum genera putauit. Gallicum & uernaculum: illud attiniam, hoc nostratem uocari: qui & Tre mellium scropham reprehendit quod attiniam ulmum non ferentem amaram falso sit opinatus: Nam Rariorem inquit sine dubio creat: & iccirco plerisque sterilis uidetur seminibus inter frondem primae germinationis latentibus. Itaque nemo inserit ex amara sed ex sobolibus. Est au tem attinia longe laetior & procerior nostrate frondemque iucundiorem bubus praebet. Amara ut dixi dicitur semen eius latina uoce. Nam graece amara non hoc significat sed Riuulum & incile tigandis hortis ita dictum quia marcessere phibeat, Sed & aurium cauernae dicunt a graecis amarae.","prev":{"citation":"De materiali medicina 476-2","label":"POPVLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/476-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/476-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 477-2","label":"CARIES LIGNORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/477-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/477-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}