{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 487.5-7","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 487.5-7","ref":"487.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487.5.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Vtrumque locus tomae fuit: unde querquetulana quoque porta quae a uiminali & cauilaria non discre pat, etiam si ab auibus querquedulis: quas. M. Varto & columella cercidas uocari graece dicunt, uideri potest appellata. haliphloeos salsicortex a theodoro dicta. potest & recticortex, quia nonnulli apud graecos euthyphlocon eam uocent. Crassissimus huic codex & plerunque fungosus & cauus. pessima carboni & materiae: nec putrescit alia etiam cum uiuit quin & fulmine icitur saepissime, tametsi altitudine non excellat: Ideo lignum eius ne ad sacrificia quidem uri fas erat apud aeoles. Sphagnon siue Splachnon siue Phascon appellantitemque bryon, pannum quendam mucosum pendentem ex ea quasi uillos ut in Cerro, sed nigriorem breuioremque. utuntur arbore macedones ad axes & id genus utesilia. Glans eius rara & ingustabilis animalibus praeterque suillo generi ut plinius existimat ac ne sui quidem si pabulum aliud habuerit: quod quidem Theo phrastus aspridi hoc est macedonicae cerro tribuit. Est autem aspris rara & improba glande sterilis quae caput tentet mandentium ut iligna. Certus aegilops a grecis uocatur glande omnium amarissima. Rarissime nascitur in cultis: pannum quem dixi phascon: longitudine cubitali: branchi arum similitudine, mucosum uilloiumque ferens. Nascitur e cortice non e surculo, unde glans. nec ex gemma. sed e superius nodorum a latere. lignum rectissimum excellissimum leuissimum, per longitudinemque robustissimum. Edificiis ineptum aspridis si dedoletur. Ideoque rudi dum taxat utuntur. damnatum & carbone: qunum exiliat: Scintillaique edat. Aerariorum tantum officinis compendio: quia flatu desinente protinus emoriens saepe numero uratur.","prev":{"citation":"De materiali medicina 487.1-4","label":"487.1 to 487.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487.1"},"next":{"citation":"De materiali medicina 487","label":"FAGVS ETILEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}