{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 488.1-4","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 488.1-4","ref":"488.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/488.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/488.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/488.1.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Includitur calliculo echinato quidem sed blando nec hispido ut in castanea, cui tamen si milis est dulcedine ac succo. Nascitur eadem cendida. Sed in montibus utilis ad carpenta, lectos subseuia: mensas: nauigia: campestris nigra & ad haec minus petita. Fructus utrique similis in aqua durat aeuis ut tobur. atque ita firmior quoque redditur. humidissima haec & fraxinus: Quamobrem eduabus his lectuli qui fierent. incuruantur cedentes ponderi. minoribus scissima nauibus com mendatur ad carinas, Item ad testudinem plaustrorum quoque uectabulorumque uilem fabticam, specie uisenda prouenite in agro latino solita auctor est Theophrastus tanta longitudine ut nauibus ethruscis pro carina satisfaceret. Sunt qui oxyam interpretantur ornum Ilex uero prinos grae ce dicta post occasum uergiliarum fructificat & an non proficit ut putant arcades. simul.n. antecedentem fructum nouus occupat. proptereaque a nonnullis inter biferas descripta. Radix ilici multiplex & ut syluestri altissima, folio roboris minore aculeato: laeuiore cortice. Arbor de amplissimis ut robur materie spissa & robusta, sed quae frangatur ac dissiliat sponte sua ob id pericles hocotios Ilicibus dixit esse similes, ut est apud Aristotelem qunum ipsi se conficerent intestinis discordiis. Glans exigua & praeter glandem puniseum granum, sua haec. hyphear & uiscum in ramis ut aliena sustinet. a septentrione uiscum: a meridie hyphear. hanc & aqui foliam uel aquisolium uocari puto siue paulo ab ea differentem. Theodorus aquifoliam appellat: quam Theophrastus ariam siue agriam siue Narycan: syluestrem: & cui folia nunquam decidant. Ita.n.dores uocant inquit quam arcades phel lodryn, sempiternae frondis arborem: mediamque inter robur & ilicem. Sunt qui phellodryn aliud negent esse qua ilicem feminam: ut ilex ubi desit, utantur hac in carpentariis precipue fabricis, quod & Lacedaemone faciunt & Elide. lignum intusquae ilici candidius sed suluius quam robori. materia quoque durior, sed quam ilici solutior in opere. folium simile sed iligno majus & quernominus. speciosior medulla quam ilicis: fructus minimis glandibus. aequalis acylon uocatur. quemadmodum & iligneus. Nam balanos siue glans robori propria tribuitur. acylon certe lydi genitale ip sum uocant: quemadmodum & balanos pro glande colis dicitur. Plinius contra quam Theophrastus phellodryn uidetur eandem existimasse cum subere: quod & phellos dicatur: In feminarum calciatus utilem hyberno tpoe, ob id mulieres facete a graecis arborum cortioes uocari.","prev":{"citation":"De materiali medicina 487","label":"FAGVS ETILEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487"},"next":{"citation":"De materiali medicina 488.5-7","label":"488.5 to 488.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/488.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/488.5"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}