{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 490-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 490-2","ref":"490-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/490-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/490-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/490-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"CARYOTAE CLVIII Almulae Caryotae celebrantur cibo: Sed & succus earum uberrimus est, ex quibus prae cipua Orienti uina, Capiti iniqua, unde pomo nomen. Ex his & acetum & mella fiunt, & farina Babylone. nuclei pro carbone sunt. & pabulo quoque iumentorum aqua macerati. laudatissimae in Iudaea: nec tota: sed iericunte maxime. quanqua & Archelaidae in precio & phafelidae & lybiadae, gentis eiusdem conuallibus. Dos his praecipua succo pingui lactentibus: quo damque Vini gustu in melle praedulcibus. Tria caryotidum siue carvotarum genera. Nicolai sicciores amplitudinis uastae ut quae cubitorum quaternum longitudinem compleant ab Augusto ita primo nominatae in honorem Nicolai peripatetici Philosophi, crebro eas ad se missitatis ut inquit Athenaeus. Alterum genus minus speciosae. Sed sapore carvotarum proximo sorores: un de nomen. Tertium genus nimio liquore madidum rumpente se pomo in parente ipsa quoque calcato simile: ob id pateton appellatum, Aristoteles in libro de stirpibus: Eunuchos appellari scribit quoddam genus palmulae: quod alii enorchos uocent: quasi testiculares ac spadonias. THEBAIDES CLVIIII Almulae thaebaides in totum arentes sunt quemadmodum & arabicae macro corpore exiles & torridae crusta obductae uerius quam cute. iudaicis ut inquit Strabo suauiores etiam si duriores: nec alio tractu aegypto tota nobiles. in ipsa quid est aethiopia friatur haec. tan ta est siccitas & farinae modo spissatur in panem. Gignitur autem in frutice ramis cubitalibus folio latiore: Pomo rotundo, sed maiore quam Mali amplitudine Cycas uocant. Triennio mature scunt. Semperque frutici pomum adest, subnascente alio. Hanc palmam chamezelon uocatam a Dioscoride: quam nos pumilam interpretati sumus aliud ab ea genus est quam Theophrastus chueri phem appellat hoc est abiectam & repentem humi palmam folio latiore atque molli ad uitilia utilissimo de qua in taxo dictum est copiosam in creta. Sed magis in Sicilia. thebaidis fructus extemplo in cados conditur, ni ita fiat exanimatur marcescitque non retostus sumis. Ebenus aethiopiea pasmatum generibus fere ascribitur ut diximus. Syluestris palmae fructus existimantur a recentio tibus: quos officinae Tamarindos modo nominant: & quidam a saporis acrimonia oxyphoeni cas algentis naturae contra bilem flauam pollentis. Sunt qui folia ei salicis describant similia. Non inuenio e ueteribus qui de hoc genere quicquam prodiderit.","prev":{"citation":"De materiali medicina 490","label":"CLXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/490"},"next":{"citation":"De materiali medicina 491.1-4","label":"491.1 to 491.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/491.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/491.1"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}