{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 497.5-8","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 497.5-8","ref":"497.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/497.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/497.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/497.5.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Dion certe historicus, Neronis uita non citreas sed cedrinas mensas appellauit siue cedro potiusquae citro similes esse uiderentur arbores, siue quod in exemplari uitium est. Erit ergo thya siue quod idem est trogetes & citrus duorum omnino genetum ut constat, unum Cedri eius ex qua mensae dolabantur, alterum citri eius ex qua malum medicum. Plinius alia inquit est arbor eodem nomine malum ferens execratum aliquibus odore & amaritudine. aliis expetitum. domos etiam decorans, quod & sensisse Macro bius uidetur. hodieque mauritani malum medicam & pomum eius Atrogi uocant. a Trogete uocabulo parum deflexo, alioquin trogeten non quia mandi posset sed catatiphrasin quia mandi non possit, appellatum censueuerim, quandoquidem ut dixi ueteribus esculentum non erat. in summa non nego malum quoque mediceam in Mauritania fuisse, cum plena sint poetarum omnia fere uolumina. Sed ex qua mensae illae celebres existerent: malum medicam fuisse hoc nego & pernego: Nec dissimulandum tamen est phaniam Eressium quinto uolumine de plantis cedrum appellasse ac malum cedrium pro eo qood nos citrum & citrium uocamus. & Dioscori dem secuti cedromelon. Varro quoque libycam citrum nominat. CLXXVII PIRVS Irum graeci edomitam siue urbanam Apion & Adipion appellant de quorum prouentu Peloponnesus quoque ipsa quandoque dicebatur Apia. licet quidem ab Apio Phoronei filia terram eam ita nominatam putent. poetae sunt qui pirum ochnen uocent syluestrem achrada ut mox dicemus. Apios & Rhaphani genus est. Turbinata piris omnibus figura. multis generibus. alia parua ocyssimaque & odoratissima nominantur superba, in his crustumina quae gratissima & ex parte rubent: & proxima his falerna, ceu largo succo habundantia, haec lactea uocantur. in iisque alia colore nigro donant syriae. post haec decumiana & ex iis tracta origine pseudodecumiana. Dolobelliana longitudine pedali. Pomponiana cognomine mammosa. liceriana seueriana & quae ex iis nata sunt, tyranniana petioli longitudine diffantia, Fauoniana rubra pau lo superbis maiora. lateriana siue laterisiana ut Columella uocant & Macrobius. Anitiana & autum. nalia accidulo sapore grata: & quae maxime Tiberio principi placuere Tiberiana, colorantur haec ma gis sole, grandeicuntque, alioquin eadem essent quae Liceriana. accedunt iis Neuiana Turanianac Atque haec auctorum suorum nomen habent praetersupba: & phalerna. patrias nobilitauere, quo sequutur. Se tissima omnium amerina, picentina, Numantina, Alexandrina, Numidiana, Grecula, & hiis Tarentina.","prev":{"citation":"De materiali medicina 497.1-4","label":"497.1 to 497.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/497.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/497.1"},"next":{"citation":"De materiali medicina 497.9","label":"CITREA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/497.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/497.9"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}