{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 505-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 505-2","ref":"505-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/505-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/505-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/505-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"CAPRIFICVS Aprificus Erinos a graecis uocata quod in Erineo thessaliae oppido primum apparuerit ut Photioni placet. longe ualidior est quam ficus. nullis fere uitiis obnoxia ut etiam fico insita grossos suas tueri credatur. Interdum tamen inuadit eam scabies. Frequentissima in sicu: quoties post uergilias admissi sunt imbres utique parui. nam largis causa omnis eluitur. flexilis materia. num quam maturescit in ea pomum, additur ficetis ut culices alimento in ea fraudati euolantes in ficos Ferantur: aperiantque ora earum: atque ita sole immisso & lacte absumpto maturitati praepa rent. Eos culices ficarios Aristoteles psenas ionica uoce appellat. etiam si legatur corrupte pseras. dicuntur autem psenes, quasi galbae. nam & psenes poetae cum dicunt caluos & glabros intelliguntut est apud poetam simonidem. Nos tamen galbas aesculi uermiculos uocamus ut predictum est. Sunt in sico & centrinae dicti culices fucis apum ignauia maliciaque similes. Interimendo .n.utiles & ueros culices utique ipsi commoriuntur. Caprificatio a nostris hoc uocatur: a graecis erinasmos & sycasmos. Interim non arbor ipsa seritur sed grossi ex ea pertusi uelut serta suspendumtur ad eundem usum. Theophrastus autor est meliores quodam loco nasci ficus sine ulla Caprisici ope: quas anerinasta praedicari uendentium uoce scribat. Caprificus tauros quamlibet indomitos collo eorum circundata cicures & immobiles praestare dicitur. habetur & sicus indica, cuius ger mina per ambitum radicari tradunt neque caudicem contingere arbor magnitudine insigni ut sub qua tres turmas equitum condi affirment, caudici crassitudo sexagita passus. Ramorum umbrae bina operiunt. Foliis amazonicae peltae amplitudo formaque ut Solinus. inquit in hircaniatam foecunda est ficus ut medimnos. Ix. singulae ferant. Est autem mediminus modii sex italici: utique atticus. Nam ptolemaicus maior est, ut qui sesquiplus sit attico. sed exiguo pomo. Caprificus in Coinsula non bifera modo sed trifera quoque habetur. in Gallia transalpina Strabo similem fico nasci tradit arborem fructu capitulum corinthiacae columnae referens: cuius lacte mortifero sagittas suas illi nant isami alias temperandi uenena coelo non pridem aboleri coepta eius rei nota galliis. ut hoc forte Virgilius intenderet, cum de cimbro tullio qui fratrem ueneno suffulit in senario locutus est. de quo inter CXCVI","prev":{"citation":"De materiali medicina 505","label":"FICVS AEGYPTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/505","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/505"},"next":{"citation":"De materiali medicina 505-3","label":"GROSSI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/505-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/505-3"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}