{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 508-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 508-2","ref":"508-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/508-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/508-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/508-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"BVCCINA CCV Vccina a graecis ceryces dicuntur. Muricum nomen generalius esse uideo, quam Buccini, ut pote quod & purpuram quoque comprehendat. Illud notare libet Cerycas a nostris uerbum ex uer bo Buccina conuersos esse, quod ceryx idem sit quod praeco: quanquam & a cera quam muco similem attri tu mutuo saliuant, cognominari posse uideantu: quod graeci κηρίεαειν dicunt. Muricum genetis sunt iquit Plinius & quae uocant Graeci Colycia Alii Corycia: tutbinata aeque sed minora mul to, efficaciora etiam, & oris Halitum custodientia. Athaenaeus haec non muricum sed chamarum generibus conttibuit: easque in Macedonia κόρύκον: dici. Athenis Κρεῖουt. In caetera graecia tracheas hoc est asperas uocari prodit: quod & Plinius sere aliubi secutus uidetur. CCVI IONIA Onia sunt qui florem esse credant eum, quem porpurae ut Aristoteles scribit hunt: & Buccina, & qui a Democrito anthos porphytios dicatur. Alia nigrum: alia quod rarius est Rubentem me pe edium inter papauerculum & ceruiculam ut Athenaeus testatur. Est autem papauerculum in Buccino parseius Ima esculentaque: quae quam omnis callus pinae & conchylii interior papauer quoque dicitur, ut idem auctor scriptum reliquit. Est & in Polypo qui & polyps dicitur & anosteos suum papauer: ea pars uid eli cet quae supra uentre eius folliculi specie conspicitur liquore plenus non atto ut in sepia sed rubente. Ego lnj Dioscoridę non Ionia, sed Cionia hoc est uerbum e uerbo Columellam lego: ita scriptum in exempla tibus aliquot inuenias. Est & uasculi genus Cionion siue Cioniquo nomine in hodiernum usque diem utuntur Coponae hoc columnas a nostris ex interpretatone Graeca uocitatum putes: unde apud iuris pe ritos columnarium: quaequae non columnarium, sed columbatium fortasse pronuntiandum sit instrumenti genus ita nominatur Vitruuio ad aquam hauriendam per tympana, etiam si a colluuie colluuiarium sunt qui legant. In quo illud mihi occutrit columbarium non a columbis: sed a graeco uerbo quasi colymbarium uenisse: quan Craeci Κολυκβὰν & colymbistas uocant quod nos urinare, & urinatores dicimus. Vrinatorium er go uas quo uidelicet aut Vinum promitur, aut aqua, columbarium a ueteribus dictum existimare possumus. alioqu & columbae ab hoc ipso uerbi Graeci significatu appellantur. Quid si columnarium apud iurisperitos pro mensa lapidea: quae cartibum, & cattibulum quoque dicebatur accipias? de qua. M. Var to altera Iquit uinaria mensa erat lapidea, quadrata, oblonga una columella uocabatur cartibulum, in qua uasa ponerentur aenea.","prev":{"citation":"De materiali medicina 508","label":"HIPPOCAMPVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/508"},"next":{"citation":"De materiali medicina 509","label":"MYTVLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}